Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
1re de 6 parties, note h.
Transcription

Page 58, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
3. Ad Pecquetianos
.

errore, et defensionis communis arma suppedi-
tauit. Ambo animos addidere Pecqueto, et in
commune laborarunt ad jugulandum Riolanum :
qui tamen, singulari Dei beneficio, viuit et va-
let, quotidie meditans et scribens aliquid in rei
Medicæ commodum.

Imprimis vituperant in Riolano, id quod lau-
datione dignum erat ; Animaduersiones scripsit
in omnes Anatomicos mortuos et viuentes
, quos
sigillatim nominarunt, vt alienæ obtrectatione
scientiæ famam aucuparetur. Vix serò faciles ha-
bet mores, ac domi quiescere potest, qui tota die in
via iurgia miscuit, antiquum enim istud est et fa-
miliare Riolano, velut Quinquertio natus esset,
omnes omnium gentium de Anatome scriptores, in
certamen vocare, omnes datâ operâ insectari
. Me
depingit tanquam insanum et furiosum, cui oc-
cursare in via periculosum. Cornu ferit ille, ca-
ueto
. Sic modestè agit cum Riolano. Qui leget
Anthropographiæ Præfationem, et pag. 435. et
686. et Præfationem Encheridij
, agnoscet, quan-
tum sit alienus Riolanus ab ista ostentatione et
iactantia, quam illi malitiosè exprobant.

Recenset {a} Authores, quos iniustè reprehen-
dit Riolanus, ac primum producunt, Andream
Laurentium
. Ecquis Medicorum et Anatomi-
corum ante Riolanum, famam et reuditionem
Laurentij tuitus est aduersus iniquos operum
Anatomicorum sugillatores, vel potiùs Zoilos ?
eos intelligo qui plagij crimen obiiciunt Lau-
rentio
, quod suam Anatomem ex Mercati Hispa-
ni Physiologia
transcripserit. Imposturam de-
texi, ex relatione Doctoris et Medici præstan-


  1. Sic pour : recensent.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
1re de 6 parties, note h.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1054&cln=h

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons