Page 61, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655). 3. Ad Pecquetianos.
innotescere : ideóque lateam instar Apellis post
tabulam, aliorum iudicia exploraturus, in eo
certamine, quo quis prouocat notus esse debet.
Itaque fretus experientiâ et fiduciâ studij Ana-
tomici, constanter profiteor me Authorem ista-
rum Animaduersionum, quas nuncupare pos-
sum extemporaneas, scriptas in feruore studij
Anatomici, anno 1627. relegendo Laurentium
et Bauhinum : D. Gilberto Puylon, nunc Col-
lega nostro, tum Baccalaureo nostræ Facultatis,
excipiente ex ore meo ; cum alij Anatomici qua-
tuor nondum essent noti suis scriptis ; quæ ta-
men festinante calamo et prælo editionis, exa-
minaui. Id suscepi, non vt insultarem mortuis
ac viuentibus, spretisque ac fastiditis eorum la-
boribus meos commendarem et anteponerem :
nondum enim istud ambitiosum et insanum
scribendi cacoethes, et obtrectandi maligna
prurigo meam mentem perculsit, {a} et labefecit,
sed vt cautiores redderem Anatomicos in le-
gendis libris Anatomicis, parémque diligen-
tiam, et cautionem in meis etiam examinandis
adhiberent. Modestè tamen et amicè cum illis
egi, parem gratiam ab his qui supersunt, et au-
râ fruuntur æthereâ expectans. Quapropter
istas Animaduersiones haberi cupio, non pro
criticis censuris, sed pro Scholiis, siue Interpre-
tationibus locorum difficilium, et obscrurio-
rum, vel pro supplementis deficientium, vt à
Philiatris erudita hæ monumenta Anatomica
facilius et rectius intelligantur, et ad vlterio-
rem indagationem ipsi promoueantur. Itaque
lubenter χρηστομαθειας appellabo, cum Cl. Isaacio
- Sic pour : perculit.
|