Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
1re de 6 parties, note l.
Transcription

Page 62, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
3. Ad Pecquetianos
.

Casaubono, Notis ad Laërtium, more veterum,
qui notabant {a} ea, de quibus dubitant, autho-
res legendo : Atque patienter feram in rebus
Anatomicis pares animaduersiones, post hanc
editionem, quam puto meis præcedentibus e-
mendatiorem euulgasse.

Causas Animaduersionum in Spigelium expo-
sui pag. 34. Anthropographiæ. Quamuis Spige-
lius
neminenm laudare au nominare soleat more
Fabricij et Casserij, vt lectores cuncta putent
ab eius ingenio profecta, et excogitata : qui ta-
men in lectione Anatomicorum recentiorum
versatus fuerit, facilè animaduertet Spigelium
vsuram vel gloriam eorum, quæ ab aliis mutua-
tus est, non reddidisse suis auctoribus. Ac ne
longiùs exempla petantur, in musculorum ex-
plicatione opiniones meas atque nomina musculo-
rum tacitè retinuit, et hæc omnia tanquam sua
proposuit. Propterea, cùm nunc pauca dici et
obseruari queant, quæ non priùs dicta aut ob-
seruata fuerint, non possum probare eorum in-
stitutum, qui totam Anatomem tanquam à se-
ipsis inuentam, describere meditantur, sine lau-
datione præstantium Anatomicorum, qui rectè
aliquid inuenêre, aut examine eorum, quæ ab
illis perperam dicta, aut inuenta fuere, atque
sincerâ et verâ declaratione eorum, quæ supra
veteres et recentiores Anatomicos ab ipsis re-
perta, aut rectiùs exposita videbuntur.

Ex Syntagmate Anatomico Veslingij didici
Spigelium testamento suo præcepisse, vt viginti
quatuor lectiones Anatomicæ, quas exornaue-
rat ad editionem, dumtaxat ederentur in lucem.


  1. Ajouter (errata) :

    Notabant Obelisco Authore Galeno, com. ad lib. 2. Hippocratis, de Nat. hum pag. 100. lin. 9. Opto tibi consimilem fortunam tuæ Nobilitati conuenientem.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
1re de 6 parties, note l.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1054&cln=l

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons