Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
1re de 6 parties, note m.
Transcription

Page 63, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
3. Ad Pecquetianos
.

Bucretius, amicus et discipulus Spigelij, conatus
est ex Schedis Authoris, et proprio marte per-
ficere quod deerat, idque præsitit, additis Iulij
Casserij Iconibus Anatomicis
 ; ideóque errores
non Spigelio, sed eius Discipulo tribuendi sunt,
qui non eam Spigelij peritiam, et eruditionem
in rebus Anatomicis adeptus fuerat. Itaque no-
lo cum laruis luctari, siue litigare cum mortuis,
eorúmque Manes inquietare, et excire sepul-
cris : Imò precor Deum vt molliter eorum ossa
quiescant, et tumulis lubenter flores superad-
derem, propter egregiam nauatam operam in
rebus Anatomicis : sic enim loquutus sum pag.
735. meæ Anthropographiæ
.

Quod spectat ad Bartholini Animaduersiones,
coactus fui pag. 687. meum iudicium iuterpo-
nere, {a} cùm obseruarem in Institutionibus Anato-
micis Caspari Bartholini Patris
, quasdam Observ-
uationes nostris consimiles, licet aliis verbis ex-
pressas, ne quis putet me indicto et insalutato
Bartholino, quem Philosophum et Medicum eru-
ditum
agnosco, et de re Medica bene meritum,
etiamsi deseruerit castra Medicinæ, vt Theo-
logiæ vacaret, me isthæc suffuratum fuisse : Ille
sciet me primùm de rebus Anatomicis scripsisse
anno 1607. deinde anno 1609. meos labores
Anatomicos renouatos, et auctiores editioni
librorum Parentis mei coniunxisse : Et anno
1611. prodiere in lucem Institutiones Anatomi-
ca Bartholini
.

Non vitupero antipelargiam Filij, qui vt bo-
norum Patris, sic professionis heres et successor,
patrimonium sibi relictum amplificare voluit,


  1. Sic pour : interponere.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
1re de 6 parties, note m.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1054&cln=m

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons