Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
1re de 6 parties, note n.
Transcription

Page 64, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
3. Ad Pecquetianos
.

et in paterno fundo laborare, tanquam in pro-
prio excolendo : Sed desiderassem, vt Valeus,
qui libri Editioni nouæ præfuit, et cuius subsidio
nitorem atque lucem nouam obtinuit, de erroribus

Patris Filium monuisset, nec veteribus nouos
cumulasset, quos amicè patefaciam. Quoniam
Filius incrementum istud inseruit, non quod Paren-
tis sui historia, tanquam ab veri ignorantiam fal-
sæ addi aliud verius, aut demi possit : sed vt in his
iam habeatur probatus, quibus vltra emendatio-
nem dudum se protulit
. Ergo iustus est et incul-
patus, qui nondum fuit accusatus. Itaque non
intendo tanquam seuerus Aristachus, et mor-
dax Zoilus, rei Anatomicæ ignorantiam Patri
Bartholino
exprobare, partámque famam lace-
rare ; sed eius tantùm in Anatomicis aberratio-
nes à me detectas, aliis occultas, ideóque inta-
ctas excusare, vt intelligat Filius se impruden-
ter increpasse virum Doctissimum Primerosum,
quod scripserit à Riolano Præceptore suo, rei Ana-
romicæ vltimum complementum additum fuisse
.

Nec dedignatus est Thomas Bartholinus, in
tertia Editione suæ Anatomiæ Reformatæ
, emen-
dare errores à Riolano notatos, quamuis pro re-
muneratione suos Discipulos in suo Collegio
Anatomico conuitiis armauerit, et passim ma-
litiosè, et contra veritatem Riolanum incre-
pârit.

Casparum Hofmannum laudaui pag. 34. meæ
Anthropographiæ
, sed cùm animaduerti in suis
Institutionibus inseruisse Anatomem, quam tan-
to fastu et arrogantiâ descripsit, vt palmam præ-
ripuisse omnibus Anatomicis credat, nec pe-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
1re de 6 parties, note n.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1054&cln=n

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons