Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
1re de 6 parties, note p.
Transcription

Page 66, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
3. Ad Pecquetianos
.

disse, per tria lustra, in gratiam discipulorum,
et ad animorum recreationem, Iconas adiunxis-
se. Ipsum sedulam in eo studio nauasse operam,
non solùm meditando, sed etiam agendo et ad-
ministrando propriis manibus Anatomica fidem
faciunt, et Professio Anatomica in celeberrima
Academia Patauina, quam à quindecim annis
cum magna nominis sui celebritate sustinet, et
exercet : Liberè tamen fateor, et agnosco, ac
prædico, inter Anatomicos, quos recensui, nul-
lum clarissimo Veslingio doctiorem et peritio-
rem in Anatomicis legisse : Lætor plurimùm,
quod in multis ipsum habeam ομοψηφον, præser-
tim in musculis, quorum ego primus origines,
et insertiones, numerum et nomina proposui,
supra præcedentes Anatomicos, et accuratè ex
libro Naturæ persequutus sum. Similiter ille ex
fonte Naturæ hausit, et suo vasculo. Propterea
nullo modo, vel in paucis sumus dissentientes,
nisi mihi successisset operi Anatomico, crede-
rem me eius genio animatum eadem scribere
aliis verbis interpolata ; Tanta vis est veritatis
in peritis Anatomicis. Propterea non Animad-
uersiones sed potiùs Scholia, vel interpretatio-
nes Syntagmatis Anatomici scripturus sum ; pa-
rem gratiam et animaduersionem amicam ab
ipso præstolaturus si se læsum sentiat.

Quod spectat ad Parisanum, lubenter abst-
inuissem ab ista responsione, et placidè frui sua
Philautiâ Parisanum reliquissem, nisi me pro-
uocasset ad certamen Diaphragmatis, quod ap-
pellat singulare certamen, sine alterius supposi-
tione, vel mutato nomine, in quo sibi trium-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
1re de 6 parties, note p.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1054&cln=p

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons