Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
6e et dernière partie, note i.
Transcription

Page 152, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

Doctrinæ, et Ingenij maximi fœtus est Magni
Riolani Anthropographia
. Et quod Veslingius di-
cere solitus erat in tot Anatomicis, vni Riolano
fides adhibenda est : ille enim tam sedulus in dis-
secandis corporibus (quod pauci faciunt) quàm
in euoluendis Authoribus semper fuit.

Ioannes Georgius Volcamerus, præstantissimus
Medicus Norimbergensis, scripta Epistola ad
D. Guidonem Patinum
, 25. Aprilis, 1653. Rio-
lano
viro de re Medica meritissimo viridem
etiamnum senectutem et vires nunquam mar-
cescentes animitus precor : Consimilem ætatis
feliciter peractæ scenam terminúmque optas-
sem optimo nostro Slegellio, Hamburgensi Me-
dico
mihi amicissimo, qui exacto Februarij men-
se, inter Medicas Operationes Anatomicas fe-
bre Petechiali extinctus est, cum maximo vi-
rorum doctissimorum mœrore et cordolio.
Vtinam hunc immatura fata non abripuissent,
stetisset grauissimo Riolano, cuius insignes in
Anatomicis ausus est progressus in senili hac æ-
tate admiratus est in suis ad me datis ante obi-
tum literis.

Ex Epistola Cæcilij Folij, Medici Veneti et
Professoris Anatomici peritissimi, ad D. Ioan-
nem Alcidium Musnier
, Medicum Genuen-
sem præstantissimum : Eximium illum librum,
quem amicus tuus singularis D. Guido Patinus
misit Lutetiâ Parisiorum, animo percurri auidis-
simo, nec quidquam nisi optimum offendens, è plu-
rimis laudibus, quas effundere possem, hanc vnam
eligo potissimam dicere, Domini Riolani opus est,
nam quod omne tulerit punctum, dulci vtile ad-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
6e et dernière partie, note i.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1059&cln=i

(Consulté le 03/06/2024)

Licence Creative Commons