Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
6e et dernière partie, note k.
Transcription

Page 154, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

Medici Abrincensis iudicium de Riolano. Quod
Anatomem Physiologiæ oculum, totiúsque Me-
dicinæ principium ac fundamentum ab Hippo-
crate
primùm excultam, à Galeno summopere
illustratam : nostris verò temporibus vltimis pro-
pè lineamentis habemus affectam ; debemus id
Tibi, Vir, inter paucos numerande ; Etenim,
cùm à quadrigninta quinque circiter annis, sub
felicissimi Principis Henrici Magni auspiciis,
Anthropographiæ nomine hanc Spartam exor-
nandam suscepisses, tot veluti tertiationibus
hunc laborem retractasti, lituris castigasti, no-
uis tum Meditationibus, tum Obseruationibus
auxisti, tam concinnè perpoliuisti, vt tandem
veluti artis Apotelesma assurgat, nouissimè in
lucem absolutissimum Opus : Ex quo ceu am-
plissimo refertissimóque promptuario, tum ve-
teres, tum noui Artis thesauri depromuntur v-
berrimè. Atque vt nihil tam eximio operæ pre-
tio deesset, addidisti Auctarij vice, Encheiridium
Anatomicum et Pathologicum
, Artis operibus
promouendis, dirigendisque vtilissimum, qui-
bus nominibus publicas tibi deberi gratias, ne-
mo est, qui non fateatur : Nemo etiam, qui cu-
mulatè peractas non agnoscat, clara illa doctio-
rum omnium approbatione, dum à tot annis pro
summo Anatomes Dictatore, non modo è Scho-
larum suggestis, theatrisque, sed tot præclaris
etiam libris, tum à nostratibus Gallis, tum ab
exteris quoque, Anglis, Batauis, Germanis,
Italis, Hispanis
in lucem editis passim commen-
daris cum elogio, quæ cùm à me ingenui can-
didique animi viro liberiùs expenduntur, Te

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
6e et dernière partie, note k.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1059&cln=k

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons