Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
6e et dernière partie, note l.
Transcription

Page 155, Ioannis Riolani Responsiones duæ (1655).
2. Ad Pecquetianos
.

fere vnum inter tot literatos nostro æuo peril-
lustrem suspicio, mirórque. Quid enim adeo
præclarum, gloriosúmque, quàm viuenti con-
cedi id decus, quod post cineres rari habent Poëtæ,
vt cum Martiale loquar, cuius salibus te dele-
ctari animaduerto. Macte igitur animi, vir de
Iudiciorum alea secure, quique de arte Anato-
mica
admirationem communem sustulisti. Quo
elogio ipsius Hippocratis laudes compleuit Do-
ctissimus Duretus
 : Perge canitiem tuam galeâ
premere, nec modò unum Fabricium ab Aqua-
pendente
, octuagesimo anno scribendis libris in-
cumbentem tibi pro æmula exercitatione pro-
pone : sed etiam alios, qui in literarum palæstra
vitam coronarunt felicissimè. Die vltima Iunij ;
anno Domini 1651.

Alethophilus, quamuis addictus Pecqueto,
ideóque adstrictus Riolano obstrepere ac ma-
ledicere, quo variis in locis suæ Epistolæ exe-
quutus est ; Attamen Adrastea cogente, sic de
Riolano
loquitur.

Ignoscendum arbitror Seni de re literaria
non malè merito, qui adeo trita et vulgaria ele-
gantissimo ornatu conuestiuit, imò et ad pra-
xim non spernendâ curâ reuocauit.

Pexatus pulchrè, rides mea, Zoïle, trita,
    Sunt hæc trita quidem, Zoïle, sed mea sunt
.

Modestam indicaturam mei laboris, siue in-
uentorum, consignaui in Editione anni 1626. vt
Lector cognosceret, quæ à me reperta vel cor-
recta sunt. Si Alethophilus istam Editionem
consuluisset, et calleret Anatomen, non adeo
temere et inscienter de meis laboribus suum

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean ii Riolan
Responsiones duæ (1655),
Responsio ad Pecquetianos
6e et dernière partie, note l.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1059&cln=l

(Consulté le 03/06/2024)

Licence Creative Commons