PrésentationMode d’emploiServices associésRéutilisations

Liste des pages

 
Cote : 260.
Les pages 259 à 262 et 289 à 296 incluses manquaient dans l'exemplaire numérisé (cote 260). Elles ont été remplacées pour les pages de l'exemplaire coté 298.
Exemplaire numérisé : BIU Santé (Paris)
Nombre de réponses : 536 page précédente 501-536
169
Image : Tabula XIX. Lib. VIII. Genitalia foeminarum naturali loco posita continet, nisi quod uterus aliquantulum extra foveam ossium ilium foras tractus, pubi incumbit
171
Image : Tabula XX. Lib. VIII. Easdem partes, quas praecedentes duae, sed extrà corpus, & paulo explicatius, proponit
173
Image : Tabula XXI. Lib. VIII. Figura I. Uterum extra corpus positum, cum annexis testibus, vasis deferentibus, & vesica urinaria exhibet. Figura II. Uterum, cum suis vasis & testibus annexis, demonstrat
175
Image : Tabula I. Lib. IX. Persequitur partes medio ventri dicatas. Fig. I. à Fig. XIV
177
Image : Tabula I. Lib. X. In his Tabulis ea omnia ostenduntur, quae in capite cerni possunt, sed imprimis cerebrum, cujus duplex demonstrandi ratio proponitur, quarum altera antiqua est, quam Galenus, caeterique Graeci, ac inter recentiores, Vesalius, & Fallopius secuti sunt. Tabulae I declaratio. Fig. I. Dissectis decussatim cuticula, & cute, externae primum capitis partes demonstrantur. Fig. II. Adempta orbiculatim serra tanta calvariae parte, quanta auferri solet, eorum, quae cranii cavitate continentur, videndorum gratia, internae partes conspiciendae exhibentur, sed imprimis membrana crassa, tanquam quae proxime cranio subjacet
179
Image : Tabula II. Lib. X. Figura I. Dissecta decussatim membrana crassa, remotaque ad latera, tenuis, ipsi proximè subjacens, conspectui offertur. Figura II. Remoa utraque cerebri membrana, tam crassa, quàm tenui, cerebrum ipsum conspiciendum exhibetur: tum processus membranae crassae, qui falx dicitur, nonnihil è suo loco naturali elevatus ostenditur
181
Image : Tabula III. Lib. X. Figura I. Diducto leviter digitis ad latera, cerebro, utraque membrana, qua tegebatur, denudato, remota etiam ex loco proprio falce, corpus callosum & ductus per ipsum ad tenuem membranam ascendentes, demostrantur. Figura II. Ablata, alta & transversa sectione, magna portione cerebri, intimiores partes, ipsique adeò ventriculi nunc ostenduntur
183
Image : Tabula IV. Lib. X. Figura I. Altiore adhuc sectione facta, & venriculorum labris nonnihil ad latera diductis, corpus callosum, & subtus speculum, plexusque choroides, videndi exhibentur. Figura II. Dissecto calloso corpore, & versus posteriora retracto, plexus choroides integri, simulque ipsorum in cavitatem parvam ingressus demonstratur: fornix etiam, & sub fornicis divisione in loco tenebroso vasa transeuntia, ostenduntur
185
Image : Tabula V. Lib. X. Figura I. Separato nunc prorsus calloso corpore, & ejus loco elevata fornice versus posteriora vasa, quae sub fornice latebant, tum ventriculi tertii situs, ac meatus ab ipso recta ad pelvim tendens, demonstratur, plexus quoque choroides expansi ostenduntur. Figura II. Elevato nunc etiam plexu choroide ad superiora, ventriculus tertius ostenditur. Remota autem membrana, quae contenta tegebat, uterque ipsius meatus, tam primus, quàm posterior, & corpuscula quae circumposita sunt, ut glandula pinealis, nates, testes, aptissimè demonstratur
187
Image : Tabula VI. Lib. X. Figura I. Remota posteriore cerebri parte, membrana crassa cerebellum involvens, & torcular vocatum comparet, quo per medium dissecto, & membranis ad latera revolutis, interior quatuor sinuum facies conspicienda exhibetur. Figura II. Ablata crassa membrana cerebellum involvente, ipsius cerebelli substantia ostenditur: & rima, sive ventriculo tertio ad latera diducto, cavitas ejus, & in ipso contenta vulva cum foramine anteriore apparet
189
Image : Tabula VII. Lib. X. Figura I. Utraque cerebri parte, tam dextra quam sinistra à se diducta, non tantum juxta latera, sed etiam quo ad anteriorem partem, os cristosum, ad quod corpus falciforme annecti diximus, exacte apparet. Testibus autem, ac natibus per medium divisis, atque à se distensis, meatus ille, qui sub ipsis ex tertio ventriculo in quartum abit, cernitur. Facta etiam profundiore sectione, vulva à se diducta videtur, meatusque ille, qui in pelvim desinit, & prope quem exortus nervorum opticorum consistit. Figura II. Caput novum undique à cranio, carne, & crassa membrana separatum, atque in faciem positum, ut naturalis cerebelli, tam situs, quàm connexio cum cerebro, & spinali medulla, compareat. Simul etiam spinalis medullae in vertebras processus ostenditur, qui tamen cum tenui quadam membranula sit tectus, non adeo aperte exprimi potuit
191
Image : Tabula VIII. Lib. X. Fig. I. Demonstrantur ea, quae sub membranula illa, in praecedenti proxima figura spinae medullam tegente, latebant. … Fig. II. Cerebello, & cerebro ad anteriora cum spinali medulla revolutis, vasa, ex quibus rete mirabile contexitur, tum infundibulum, unà cum glandula pituitaria cernitur. Fig. III. Dicta cerebri portione, in secunda figura expressa, tum cerebello cum spinali medulla ex cranio exemta, cerebri cum cerebello, itemque cerebelli cum spinali medulla connexio separatim ostenditur, in cujus principio jam exacte, ac integre quartus ventriculus exprimitur. Fig. IV. Cerebellum hic à spinali medulla, & cerebro separatum, sigillatim ponitur, ... Fig. V. Separatio cerebelli à spinali medulla exprimitur. Fig. VI. Cerebellum altera sui parte dissectum proponitur, ut ejus substantia interna conspiciatur. Fig. VII. Secto per medium cerebello, substantia ipsius interior alba, litera A, ostenditur. Fig. VIII. Eodem cerebello secto, ipsius interna substantia accuratius depingitur. Fig. IX. Spinalis medullae principium separatim locatum. Fig. X. Eadem spinalis medulla proponitur, sed resectis portionibus illis quibus cerebello adhaeret, itemque membranula. Fig. XI. Cerebellum, & cerebri substantiae portio, ... Fig. XII, & XIII. Prior figura nervorum opticorum portionem, cum infundibuli parte, glandula pituitaria. Posterior, vermiformem cerebelli processum monstrat
193
Image : Tabula IX. Lib. X. Figura I. Cerebri, ejusque partium delineatione ex communi Anatomicorum sententia proposita, fabricam ejusdem, inversa, ut vocant, sectione, & nova, exprimere placentinus sequentibus Tabulis voluit. Cerebrum ergo in hac figura ab omnibus undique ossibus liberatum, caeterum crassa adhuc membrana contectum, inversum proponitur. Figura II. Idem cerebrum in eodem situ relictum exhibetur: membrana autem crassa decussatim secta, & ad latera revoluta, quale tum ipsum appareat tenui adhuc meninge investitum, tum quae ejus partes cernantur, proponitur
195
Image : Tabula X. Lib. X. Cerebro in eodem situ relicto, eadem sane quae praecedens figura repraesentat, expressius tamen, nonnulla etiam singularia addit. Exactius quidem ostendit spinalem medullam detectam, & liberatam à sua membranula cum omnibus quae sub ea continebantur, infundibulo, inquam, glandula pituitaria, arteriis, & nervis. ...
197
Image : Tabula XI. Lib. X. Figura I. Capite in facie collocato, posteriorem ipsius partem exprimit, ut videlicet venarum jugularium concursum, ac earundem in sinus crassae membranae desinentes terminos demonstret. Eo nomine omnes quatuor sinus apertos, sanguinisque in ipsis concretum grumum repraesentat. ... Figura II. Capite undique ab ossibus liberato; cerebelloque à posteriore, & naturali sua sede ad anteriora retracto, anteriore vero parte elevata, dictorum sinuum in tenuem membranam propagines demonstrantur, sinistraque cerebri parte resecta, ventriculus sinister, ex dictis anterioribus, spectandus offertur
199
Image : Tabula XII. Lib. X. Visus auditusque organa, sive oculum, auremque internam conspiciendam proponit. Figura I. à Figura XI
Nombre de réponses : 536 page précédente 501-536