Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2b. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 460 ro.

Libellarum Turonensium, probatæ sunt et acceptæ singulæ,
ea lege ut tertia quædam conditio emendetur, quatenus
odiosa et suspecta Facultati, qua postulant ipsi quatuor
Domini Procuratores, ut quatuor nostri Professores
stipendium suum accepturi, ad Remigialia, singulis annis,
initium faciendo ad Remigialia proximi anni 1652.
adeant amplissimum Rectorem Academiæ, ab eo accepturi
schedulam, ex qua dictam pro stipendio summam recipiant
à Quæstore Academiæ ; Aliter visum est dictis
selectis viris, ut nempe Decanus Facultatis schedulam
illam accipiat à Domino Rectore ; per quam accipiat
à Quæstore dictam summam, cui suam tradet accepti-
lationem, idemque Decanus unicuique Professori
persolvet ducentas libellas, à quo accipiet acceptilatio-
nem, et in ratione expensorum referet ad Facultatem
quotannis. Idem viri selecti in ijsdem privatis Comitijs
auctores fuerunt Decano, ut quamprimùm ad majora
Comitia per juramentum convocentur Doctores, ad
quæ privatâ schedulâ invitabuntur Magistri
Ioannes du Cledat et Iacobus Cornuti, ut audiantur
de morbo et morte uxoris Domini de Haligre,
Senatoris Parisiensis, Cancellarij nepotis, cui,
soporoso affectu laboranti, pessimo suo fato, omnino
extra rem, et planè αμεθοδως, (ut semper fit à
Chymicis quoties stibium usurpant,) à quodam agyrto extraneo
dicto Valot, præsente et consentiente dicto illo Mag.
Iacobo Cornuti, exhibitum fuerat stibium, merum
venenum, decretis Facultatis damnatum, quod eam
licet gravidam, post horas duas necavit.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2b. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine. Note ac

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8183&cln=ac

(Consulté le 17.09.2019)

Licence Creative Commons