Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 3b. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 518 vo

morum candorem eximium, ut et singularem ejus in
medendo solertiam ac industriam omnes noverant.
Postquam ab ejusmodi literarum exhibitione singulis
Doctoribus satisfactum est, proposuit Decanus
saluberrimæ Facultati paucitatem Baccalaureorum
de tribus admissis ad Paschalia vix unum superesse,
qui conficiendi cursus spem nobis relinquat, ideóque
circa Remigalia instituendum esse novum Examen
sive Iubileum, ut ejusmodi paucitato medeamur, et
Scholarum nostrarum dignitati consulamus : in eo-
dem sententiam inerunt omnes Doctores, nullo planè
reclamante, instituendum esse Iubileum.

    Tandem itum est ad suffragia pro nominatione
Parœci S<anc>ti Germani veteris, tranquillè ac
placidè, quam ex majori suffragiorum numero
obtinuit Magister Simon Pietre, Parisinus, in
Senatu Parisiensi patronus fidissimus, filius
Magistri Nicolai Pietre, viri clarissimi, et
olim Collegæ nsotri, qui Doctor fuit supra
omnem laudem et titulos : obijtque summo rei
Medicæ detrimento, ac incommodo, anno
Christi Salvatoris 1649. antiquior
Scholæ Magister. Quiescat in pace vir
eximius, in cujus laudibus enarrandis, opus esset
altero Cicerone.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 3b. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine. Note aq

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=aq

(Consulté le 14.07.2020)

Licence Creative Commons