Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1A. Novembre 1650-novembre 1651, Actes de la Faculté de médecine
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 438 vo.

eximium sufficerent Facultati : unde tandem
re discussa et maturè perpensa, redeuntes,
tres viros qui tantam provinciam obtinerent,
dignissimos renuntiarunt, ex maj majori
ordine Mag. Carolum le Clerc, et Magistrum
Guidonem Patin : ex minori verò Mag. Nicol.
Richard : quorum nomina papyraceis tabellis
seorsim descripta, in pileum conjecit Vir clariss.
Mag. Ioannes Riolanus Antiquior Scholæ
magister, ex quo, sorte, abeuntis Decani

Sortes in urnam
mittuntur sed temperantur à
Domino

manu, depromptum est nomen Guidonis
Patin, sicque Decanus fui renuntiatus,
manifesto omnium bonorum plausu et
acclamatione : qui statim data fide accepi
à Mag. Ioanne Pietre, Ex-Decano, veterum
Statutorum Codicem, duo sigilla minora
argentea, sibi invicem cohærentia per
catenulam argenteam, clavem unam arcæ,
et alias quatuor quæ sunt Facultatis
Artium Universitatis Parisiensis.

    In ijsdem comitijs, eadémq. electionis
forma, eliguntur in annum proximum,
Physiologiæ professor, Magister Franc.
Boujonier, et Chirurgiæ Mag. Iacobus
Thevart : in annum verò præsentem, rei
herbariæ, Mag. Franciscus Blondel, et
pharmaciiæ, Mag. Martinus Akakia.
Fuerat quoque ab ijsdem Electoribus in
Scholarum Censorem nominatus Mag.
Nicolaus Richard, quamvis proprium sit

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1A. Novembre 1650-novembre 1651, Actes de la Faculté de médecine. Note b

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8182&cln=b

(Consulté le 06.07.2022)

Licence Creative Commons