Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 3b. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 524 ro

vitâ functorum, in maximis Comitijs Facultatis, pro
more solito, postquam auditi sunt barbitonsores
Chirurgi, ac pharmacopœi regij : et postquam juramentum
fidelitatis præstiterunt in manibus Decani, tria salub.
Facultati proposita sunt à Decano.

    Primò. De renovanda locatione domus nostræ
majoris Scholis nostris contiguâ, quam possidet M.
Masuer, causam actor in Senatu ; qui postulat eandem
ipsam renovationem, cum aliqua pretij annui imminutione,
quam plures obtinuerunt, propter præsentem pessimorum
temporum difficultatem.

    Secundò. De supplicatione Magistri Danielis
Arbinet, postulantis ut sibi concedantur aliquot dies supra
mensem antehac ei concessum.

    Tertiò. De Magistro Lanceloto de Frades, qui
Decano nondum detulit pecuniæ suæ partem, pro Filio,
in Medicina Baccalaureo, ad Examen Botanicum
propediem celebrandum. De quibus singulis sic censuit
Facultas.

    Ad prim<ù> um. Istius locationis majoris nostræ domus
negotium, pertinere ad Decanum Facultatis, cujus officio et muneri
incumbit, hoc rite peragere, more solito, sed absque ulla
pretij annui imminutione.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 3b. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine. Note bb

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=bb

(Consulté le 24.11.2020)

Licence Creative Commons