Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note bh.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 527 ro

cum ipsa Facultate velle agere, et per Apparitorem regium
qui à Facultate peteret, significare, non alienum fuisse
ab ipsius dignitate, si quid à Facultate voluisset,
ipsemet ut Facultatem vel Decanum adiret ; id priùs
factitasse et Magnates viros, et Principes : Renuntiari
ei oportere, suum domum magna animi gratitudine
Facultatem fuisse prosequutam : atque inde fuisse,
quod quantum potuerit, de suo quoque ærario, filio
Mag. Lanceloti de Frades, ejus affinis, quicumque
primus se daret Facultati, pollicita sit ad præstationem,
sed suarum gratiarum interprete, nihil sibi opus esse :
plus etiam quàm promisisset dedisse, quum filium Mag.
Lanceloti de Frades, quamvis imperitionem, spe melioris
eruditionis, ad Baccalaureatum admisit. Porrò, tam
bene et tam verè de se sentire Facultatem, ut existi-
met donum Domini des Roches, ipsimet tam honorificum,
quàm Facultati utile esse. Quod si hoc dono crederet
se Facultatis et libertatem et dignitatem emptitasse,
suum ei donum, qualemcumque sit, Facultatem citiùs
resignaturam esse, quàm quidquam unquam de sua
libertate ac dignitate perire aut minui sinat. Denique,
nimirùm frugi hominem esse velle, si repræsentari sibi

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note bh.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=bh

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons