Page 78
tanquam debitum exigentium, cùm singularem meam
ειμαρμενην non ignorarent, quæ me tanquam fortunæ
pilam hinc inde volutauit, ut in tot hominum gentium-
que conspectum atque hanc mundi scenam, etiam
invitum prodire compulit. Ne igitur horum vel
auctoritatem aspernari, vel voluntatem negligere
videar, de me quoque quædam in præsentiarum dicere
animus est ; non fiducia morum, nec arrogantia quacun-
que inducto, quarum alterutra sui ipsius scriptores soli-
citari opinatur Tacitus, in vita Agricolæ, sed ut vitam
meam, quoniam id tractationis nostræ ratio requirit,
procul ab omni gloriæ cupiditate, ut reuera acta est,
exponerem, et quasi per transennam alijs inspiciendam
exhiberem.
Guido Patinus mihi parentus fuit, medicus Professor-
que Regius, Io. Riolani successor : ανηρ αριστος και πολυμα-
θεστατος, Deambulantis musæi, spirantisque bibliotheca co-
gnomina adpetus, βιβλιοθηκη τις εμψυχος και περιπατουν μουσειον.
Meritis ejus laudibus detrahere viderer, si patefacta
quam ejus Manibus debeo pietate, quicquam superad-
derem. Viget etiamnum in Litterarorum animis ejus
viri memoria, quam artis peritia et doctrina varia, cum
singulari morum sanctitate conjuncta, in Gallia et vici-
nis ei regionibus excitauit. Germanos appello ejus
rei testes, hominum sincerissimos, qui cùm consilia
ejus et opiniones certatim expeterent, non solùm com-
munem amicum sed etiam parentem vocare consueue-
rant. Matri nomen Ioannæ Ianssoniæ fuit, cujus amori
et lac per xx. menses haustum debeo, et sollicitam |