Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2b. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 448 ro.

    Die Domino 26. Martij, 1651. vidua D<omi>ni Robillard
convenit me, suum libellum supplicem, de quo suprà, à me
repetijt, rogavitque ne quid de illo agerem in Comitijs Facultatis, ea suspicione ducta, se nihil à nobis impetraturam
durissimis et dificillimis hisce temporibus propter ærarij
nostri inopiam.

    Hac hyeme prioris mei decanatus, id est a Martinalibus
anni 1650. usque ad Paschalia anni 1651. publicè
habita est et administrata triplex dissectio anatomica
in Theatro Scholarum nostrarum, quarum prima fuit
sub Mag. Gilberto Puylon, Physiologicæ professore : secunda
sub Mag. Germano Preaux, Chirurgiæ doctor : tertia,
eàq. muliebris cadaveris, sub Mag. Ioanne de Bourges,
Pathologiæ lectore. Administratæ quoque fuerunt
ijsdem temporibus et aliæ dissectiones privatæ, in ædibus
Doctorum Medicinæ, qui Chirurgiam tyronibus artis
prælegebant : inter quas insignis fuit una cujusdam
sicarij, ex eorum numero qui rhodam Serenissimi
Principis, Ducis de Beaufort, Domini Ducis de
Vendosme filij natu minoris, nocturnis horis, furibus
alijs stipatus, aggressus fuerat, et nobilem quendam
in ea sedentem scolopeto necavebat. Istius sicarij
cadaver fractis membris rotæ impositum ad
expiationem tanti criminis, cum bona venia Mag.
Guidonis Patin, Medicæ Faculatis Decani, ut
moris est, concessum fuit a Præfecto rerum capitalium,
Mag. Petro Regnier, Medicinæ Doctori, et privato
Chirurgiæ Professori, ut in eo Chirurgicas operationes
suis auditoribus perficeret atque demonstraret : in

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2b. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine. Note e

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8183&cln=e

(Consulté le 15.09.2019)

Licence Creative Commons