Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2b. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 448 vo.

quo res adeo mira comperta est, ut sua
novitate Urbem populosissimam in
admirationem rapuerit : nempe situm
mutaverant jecur et lien, ut hic in dextro,
illud in sinistro hypochondrio locum
haberent : ut et singula vasa, ipsorum
viscerum substantiam concomitantia, tam
in abdomine quàm in thorace ; ipsa quoque
Cordis cuspide ad dextram Thoracis partem
vergente, contrà quàm sit in alijs. Curiosa
illa novitate perculsi et attoniti cives
innumeri, proprijs oculis lustrarunt istam
conversionem, quam et ego Decanus attentè
inspexi : de qua etiam oculatus testis
eruditum Tractatum conscripsit vir
eximius, Mag. Ioannes Riolanus,
Doctor Medicus Parisiensis, rei Ana-
tomicæ Professor regius, et Scholarum
Antiquior Magister. Ejus librum
consulat, quisquis rei tam raræ fidelem
et veram nosse volet historiam.
Vide Dom. Io. Riolani
Opuscula Anatomica varia
et nova
, Parisijs edita
apud Casp. Meturas,
anno 1652. partis 2. pag.
117
. sub hoc lemnate :
Disquisitio de transpo-
sitione partium natura-
lium et vitalium in
corpore humano.

    Die Mercurij 26. Aprilis, 1651.
saluberrima Facultas speciali articulo
per bidellum convocata, audito Decano,
super instaurandis ædibus nostris, ex
pecunia olim nobis concessa ab Illustrissimo
Præsule, Michaele le Masle, D<omi>no
des Roches, Canonico Parisiensi,
decrevit istud negotium, antehac

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2b. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine. Note f

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8183&cln=f

(Consulté le 21.10.2019)

Licence Creative Commons