Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 3b. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 501 ro

Parisinus, respondente Mag. Daniele Arbinet, Belnensi,
Medicinæ Baccalaureo, tanquam Doctor Medicus agnoscere-
tur, et in ex ordine Scholæ, in disputaturorum Doctorum
numerum reponeretur, contrà quàm actum erat in Thesi à
biduo exposita : se hoc imputare odio quo adversus eum
flagrabat ipse decanus, Mag. Guido Patin, qui dictum Mag.
Io. Chartier oderat, propter scriptum, et à sex mensibus
editum libellum de Stibio, cujus causâ et nomine, salu-
berrima Facultas in litem adversus eum descenderat in
Senatu Parisiensi.

    Die sequenti summo mane adij Patronum nostrum, Mag.
Simonem Pietre, ut et Car. Baudot, actorem causarum,
quibus ostendi ejusmodi libellum supplicem Io. Charterij :
quem contemptu dignum, et negligendum uterque judicavit :
utpote qui nequeat Adversarij nostri res promovere, neq.
causæ nostræ æquitatem ullo modo effringere.

    Die Mercurij, x. Ianuarij, 1652. post horam
septimam serotinam, idem ipse Io. Chartier mihi Decano
significavit Senatuconsultum ejusdem naturæ, id est,
un Arrest sur requeste, in hunc finem : ut nimirum
Thesis medica, quæ in Scholis Medicorum debebat agitari,
præside Mag. Germano Hureau, respondente Magistro
Daniele Arbinet, die sequenti, nempe die Iovis, xi. Ianuar.
emendaretur, immutaretur, apposito Io. Charterij
nomine, et in ea disputaret, more solito, ac ut solent
alij Doctores. Respondit decanus se exactè satis-

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 3b. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine. Note h

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=h

(Consulté le 03.12.2020)

Licence Creative Commons