Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2b. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 450 ro.

2. Monendos esse barbitonsores Chirurgos, saluberrimæ
Faculatis opem et interventionem ore Decani implorantes,
adversus regiæ domûs Præfectum, vulgò dictum le grand
Prevost de l’Hostel,
ut offerant Facultati libellum
supplicem, in primis comitijs, quem illi ipsi adferant, ut et
instrumentum publicum, quo pateat Facultati, regiæ
domûs Præfectum, cum illis in eo convenisse, ut Chirurgi
suo nomine posterum admittendi, non alibi interrogari
possint quàm in camera juratorum barbitonsorum
Chirurgorum. 3. Monendum esse Mag. Petrum le
Mercier, Collegam nostrum, à decano, publicè, sub
finem convitiorum, in quibus auditus fuerat, ut in
posterum sapiat, honorificientiùs se gerat, ut decet
Doctorem Medicum Parisiensem : minùs frequenter
litiget de rebus cauponarijs, etc. 4. Decrevit
Facultas, auditâ quærimoniâ Mag. Iacobi Perreau,
viri clarissimi, quamprimùm habenda esse comitia
totius Facultatis, per juramentum, ut seriò decernat
ac animadvertat in eos qui medica consilia ineunt
cum extraneis et illicitè medicinam factitantibus.

    Sub finem ejusmodi comitiorum, accersitus cùm
fuisset Mag. Petrus le Mercier, ut à Decano, præsente
Facultate, publicè moneretur jam eum abijsse
compertum est : quod quum Facultas ægrè tulisset,
ac valdè improbasset, (quod gratiam Facultatis
non expectasset, utpote qui graviore pœna dignus
erat) denuò decrevit illum esse mulctandum, et
omnibus Scholæ privilegijs, juribus ac emolumentis
esse privandum : (eóq. ipsa die, nempe Lunæ 8. Maij)

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2b. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine. Note i

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8183&cln=i

(Consulté le 16.09.2019)

Licence Creative Commons