Commentaires de la Faculté de médecine de Paris BIU Santé, tome xiii, fo 543 ro.
Die Sabbathi, 4. Maij, 1652. decretum fuit Capella-
niam quandam Universitatis vacare, cujus collatio pertinebat
ad Facultatem Iuris Canonici, fuitque monitus D<omi>nus de
Buisine, illius Facultatis Decanus, et omnia, (utpote
qui solus eam componebat) ut eam alicui conferet, vacantem
per mortem cujusdam dicti Habit, fratrem cujusdam Actorem
causarum in Castelleto : quod se facturum intra mensem
pollicitus est D. de Buisine. 2. In illa Synodo Beneficia-
riorum Academiæ, quæ quotannis celebrari solet in Capitulo
Mathirinensium, die Martis proximè sequente festum
Quasimodo, decretum fuit illos esse monendos sui officij, im-
primis verò ab ijs esse sciscitandum an ei satisfecerint, et
celebrata necne fuerint sacra ad quæ adstringuntur singuli,
præsertim Capellani : hoc autem decretum, quia visum est
magni momenti, voluerunt omnes ut ederetur atque typis
mandaretur in illo libro tunc sub prælo currente, de varijs
rebus Academiæ. 3. Negotium de decanatu nationis Germa-
nicæ, antehac per provisionem collato D<omi>no Omoloy, sed quem
volebat ad se retrahere quidam Hibernus dictus Pendric, re-
missum fuit ad proxima comitia mensis Iunij, ea lege ut ipso
die definiretur, post examinatas et discussas rationes
quibus utraque pars nitebatur, et communicata utrique parti
instrumenta illa, ut et D<omi>no du Monstier, Procuratori
fiscali Academiæ, in quo hactenus peccaverat dictus ille D.
Pendric. |