Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2b. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 453 ro.

12 Maij hujus anni latum, typis mandatum, et
singulis Doctoribus viritim distributum, accuratè et
adamussim observaturos, nec ulla medica consilia
cum Empiricis et alijs Medicinam illicitè Parisijs
facultatibus habituros : quod si secus fecerint, non
recusare quominùs pœnam â in Decreto designatâ
mulctentur.

    3. ut multi nulli privato Doctori, nequidem ipsi
Decano, inconsulta Facultate, liceat ulli
Medicinæ studioso literas exhibere testimoniales
suæ eruditionis, aut capacitatis faciendi Medicinam,
quum sit illud proprium Academiarum, non privatorum
Doctorum : de quo abusu olim in hisce Scholis graviter et
meritò conquestum esse legimus in Commentarijs
nostris, virum clarissimum Magistrum Ioannem
Fernelium, sub anno 1554. in decanatu Mag.
Christophori Balduini, Ambiani ; Censuit quoque
vetandum ne quisquam Doctor privatus, cujuslibet
scriptoris, qualiscumque ille sit, librum approbet,
inconsulta Facultate : idem quoque censuit atque
statuit de remedijs, cùm quotidie nobis occurrant
errones quidam et agyrtæ, postulantes approbationem
nostram suorum balsamorum, unguentuorum, pilularum,
suffumigiorum, syruporum, opiatarum adversus pestem,
aut alios morbos, quibus singulis fraudem et fucum
faciant tunicato popello, qui talibus nugis, et iniquissimis
ejusmodi nebulorum pollicitationibus

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2b. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine. Note o

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8183&cln=o

(Consulté le 23.10.2019)

Licence Creative Commons