Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note q.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 505 vo

    Ad primum. Æquissimam illam Collegarum nostro-
rum quærimoniam adversus eos qui cum Empiricis et
extraneis Medicinam faciunt, tanti esse momenti,
ut in hanc rem opus sit majoribus Comitijs, in quibus
istud negotium explicetur atque dirimatur : ideóque
quamprimùm ea esse habenda, ad quæ privatâ quoque
schedulâ, ipsius Decani manu scriptâ, præter communem
typis mandatam, singulis Doctoribus à bidello deferi
solitam, convocabuntur tres illi supra-nominati Doctores,
Magistri Franciscus le Vignon, Carolus le Breton, et
Bertinus Dieuxivoye.

    Ad secundum. Istam postulationem de instituendo
Examine de vita et moribus Candidatorum ante-
hac intermisso, quum nulla tunc videretur ejus
necessitas, nunc non sine causa instituendam esse
videri : sed melius atque tutius fore, si ea de re
in alijs Comitijs Facultatis proximè habendis de-
cernatur.

    Die Martis, 27. Februarij, 1652. convocata
Facultas per schedulam ad singulos Doctores delatam
à bidello, pro more, audita utraque postulatione Decani,
de qua suprà, sic censuit.

    Primò. Examen de vita et moribus esse
faciendum eâdem illâ hebdomadâ quâ Candidati
literas suæ ætatis et magisterij in Artibus, æta-
tisque
suorùmque studiorum probatices saluberrimæ
Facultati examinandas offerent.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note q.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=q

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons