Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2b. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 454 vo.

quin pro suo nutu atque arbitrio de omni censu
fundóque statuat, et nos cum Ordinibus nostris
à rerum Academicarum administratione repel-
lamur. Hæc causa est, cur illo comitiorum
die electioni intercesserim ego, cur nostris
Facultatibus vim fieri conquestus fuerim,
et quidquid deliberaretur contestatus sim
irritum fore, nisi et daretur nobis cum nostris
consultandi tempus, et vocarentur ad
comitia, audirentúrque quorum intererat,
et tacerent illi qui citra injuriam dam-
númque nostrum sententiam fere non
possunt. Quod à me factum ut probetis,
et se mihi Decano sacræ Facultatis
Ordo saluberrimus adjungat his literis
obtestor, conjunctis ut studijs pugnemus
adversus iniquam electionem, deincepsque
provideamus, ne Facultas infima, cujus
etiam jura toties tutati sumus, quæ præci-
puum servandæ augendæque Academiæ præ-
sidium, in vestra pariter ac nostra autho-
ritate positum esse toties experta est,
quidquid patrimonij, quidquid dignitatis,
partum est studiorum Universitati, quasi
leonina venatione invadat sola, sola
retineat.

Vestri ordinis et singulorum
obsequentissimus I. Mulot,
Decanus Facultatis
Theologiæ Parisiensis

12. Iunij in ædibus
nostris.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2b. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine. Note r

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8183&cln=r

(Consulté le 21.10.2019)

Licence Creative Commons