Universitätsbibliothek Leipzig, cote Sammlung Baedeker/Briefsammlung NL 263/1/359. Non disponible en ligne.
Nobilissimo atq. præstantissimo viro D.D. Bernardo à Mallinckrot,
Decano Monasteriensi, S.P.D.
Ecce jam exactum quinquenium, Vir Clarissime, ex quo de literis ad Te
scribendis cogitaveram. Eam cogitationem mihi suggessebat quæ tunc temporis
in manus meas devenerat elegantissima illa tua Dissertatio historica de ortu
atq. progressu artis Typographicæ : quod tamen consilium mihi effluxit ex
animo, cùm deesse viderem cui tutò possem literas meas committere. Ejusmodi
cogitationem nondum omnino extinctam suscitavit Legatorum nostrorum ad
catholicam Orbis Christiani pacem constituendam cum Austriacis, in Urbem
vestram discessus : ex quo tamen, (familiari quadam et innata mihi timiditate,
ne dicam δυσωπια) virum calrissimum (cui prorsus ignotus et tanquam
novus Arpinas, nullius plane nominis haud dubie apparuissem) intempestiva,
et forsitan importuna scriptione non ausus sum compellare. Sed ecce
cunctantem, et in ista mente tanquam in salo hærentem me excitavit atq.
inflammavit, imò veternum excussit Incomparabilis ad omnia noster
Franc. Ogerius, cujus amori in me singulari non minùs debeo quàm omnes
boni quicumque terram incolunt, præstantissimæ ejusdem et nunquam satis
laudatæ pietati et eruditioni : quam non solùm Galli nostri, sed et exteri
omnes quotquot sunt qui bonarum literarum amore flagrant, æquo animo
suspiciunt atq. venerantur. Is est, Vir Clarisisme, qui mihi cunctanti,
et in ista cogitatione torpenti animos addidit, jámq. sæpius et plurimis
literis tanquam alter Cynthius aurem vellit, et admovet ut ad Te
scribam : in quo quidquid peccavero, aut condonabis veniam petenti, aut in eum
totam culpam reijcies. Dicam igitur, Vir Clarissime, ante annos quatuor
me Disserationem illam tuam summa aviditate et ingenti animi
voluptate percurrisse et perlegisse, simúlq. non mediocri lætitia affectum
fuisse, dum tanto studio tantáq. elegantia, prorsus admirandæ et penè
divinæ artis ortum, progressum, et ultimam penè perfectionem tam graphicè
delineatam in hoc tuo libro deprehendi. Et sane punctum omne tulisset,
integramq. laudem meruisset, isthæc tua erudita Dissertatio, si tam mirabili et recondito inuentæ artis arcano, geminum suum verúmq. Authorem
assignasses. Quod olim veteres scriptores de Nili origine prodiderunt,
ejus nimirum cognitionem omnium et Principum etiam potentissimorum
laborem elusisse, et acutissimorum Philosophorum mentem frustra torsisse,
et sine ullo successu, illud idem mihi de Typographicæ artis authore, quasi
nulli mortalium revelando aut evolvendo arcano competere videtur :
Nullus adhuc detegere potuit ejusmodi Nili originem, et hoc forsitan tota
posteritas ignorabit: ideóq. insignes mihi videntur ipsius Claudiani, gente
Ægyptij versiculi, in epigr. de Nilo.
Secreto de fonte cadens, qui semper inani
Quærendus ratione latet, nec contigit ulli
hoc vidisse caput.
Sic quoque de loco atque germino authore inventæ Typographiæ nulli
forsan unquam constabit : adeo ut ipsa Typographicæ artis inventio, sit
illa Penelope poetica, quæ tot amatores, nullum vero ex eorum turba virum
obtinuerit : aut potiùs illa Minerva Saïtana, sive Isis Ægyptiorum,
cujus peplum nullus mortalium adhuc plenè evoluit retexit, neq. fortassis unquam
reteget : nisi Tu, Vir Clarissime, latentem illam veritatem, et quasi
in profundo Democriti puteo planè immersam, singulari tua eruditione,
nobis eruas atque detegas. Difficultatem illam scio esse gravissimam,
et nodum intricatissimum, quem tamen solvere conati sunt duo è nostris
popularibus, libellis in eam rem antehac editis : de quorum primo cùm
egeris pag. 47. tuæ Dissertationis, Gabriele nempe Naudæo, Virdu
nensi Canonico, et Eminentissimi cardinalis Mazarini Bibliothe-
cario nihil dicam : monebo tantùm virum esse optimum, eruditissimum,
et multis alijs libris frugis optimæ plenissimis totâ Europâ insignem,
supráq. omnem humanitatis, modestiæ et omnigenæ eruditionis laudem
atque titulos positum. Si ejus liber, in quo illam controversiam attigit,
à quinquennio in manus tuas non devenerit, ecce Tibi lubens offero, statim
missurus si cupias, et quidquid aliud hîc exstat, pro votorum tuorum ratione.
Ejus lemna tale est. Addition à l’Histoire de Louis xi, contenant plusieurs
recherches curieuses sur diverses matières, etc. à Paris, 1630. Liber est in 8.
foliorum penè 200. Alter scriptor de inventore Typographiæ, est
Iacobus Mantel, in Asclepiadarum familia nobilis Collega, et in Hippocra-
tica Medicina exercitatissimus atq. præstantissimus, qui à biennio anonymum
edidit opusculum Latinâ linguâ exaratum, sub hoc titulo. Brevis excursus
de loco, tempore et auctore inventionis Typographiæ, etc. 4. Paris. 1644.
in 4. Folia sunt tantum sex, quod ecce Tibi per Ogerij nostri fratrem cum
hac ipsa epistola mea propter eorum levitatem mitto. Naudæus videtur
favere Moguntiacis adversus Harlemenses : Mantellus utrique tantæ laudis
palmam invidet, et eam in quendam sibi cognominem Argentinensem
transferat, quem in majorum suorum serie tanquam familiæ principem
agnoscit. Tuum erit, Vir Clar. tantam litem componere, quam meam non
facio, posteaquam utriusq. rationes ad libellam tuam excusseris : nec
quidquam aliud hîc adijciam, de alijs tuæ Dissertationis partibus, intra mensem
aliud scripturus, si otium mihi dederit Ille, à quo procedit omne negotium.
Una cum libello Domini Mantel, medicam Thesim ad Te mitto, me quidem Auctore
atque Præside hîc propugnatam, ante biennium : quam et nostris et exteris
tantopere placuisse video, ut quinta illius editio mihi fuerit procuranda, ad
hoc ut mihi suppeterent exemplaria tot eam postulantibus exhibenda.
Si eam legere digneris, et tuum de eam judicium mecum communicare volueris,
summo sanè beneficio me obstrinxeris : et ac ut Tibi possim αντιπελαργειν,
et quasi retaliare, de Viris et rebus typographicis intra mensem
polliceor auctariolum, super ijs præsertim quæ sunt vel hujus seculi, vel
hujus regionis. Ex veteribus libris sæculo 14. editis, hîc unum
habeo, nitidissimis et elegantissimis typis excusum, nempe Virgilium,
in folio, charactere Romano, et rotundo, charta candidissima, dignum
sanè qui videatur, et quem mirentur omnes Typographi, propter summam
ejus elegantiam, eo præsertim tempore quo rudis ars illa quasi in cunis
adhuc jacebat. Si Tibi placuerit, libentissimè offero. In fine totius
operis ista leguntur. Publij Virgilij Maronis Vatis eminentissimi
volumina hæc, diligentissimè castigata, una cum vita ejusdem,
Parisius impressa sunt per magistrum Udalricum Gering, Anno salutis m. cccc. lxxviii. mense septembris. Si Tibi aliqua sui parte
profuturum putes, lubenti animo et quam possum officiosissimè offero :
ejusdem penè est molis atque ponderis quam Virgilius Iac. Pontani,
editus Augustæ Vindelicorum, in folio, anno 1599. Interea, vir Clariss.
Deum supplex oro, ut Te diu summo Ecclesiæ reiq. literariæ commodo
sanum servet atq. incolumem. Vale qui valere dignus es, et me
amicitiam tuam ambientem, in tuorum numero, precor, libenter habe,
qui sum Tibi æternùm futurus
Addictissimus atque obsequentissimus
Guido Patinus, Bellovacus,
Doctor Medicus Parisiensis.
Lutetiæ Parisiorum
ipsis Martij Calendis,
mdc. xlvi.
|