À Adamus Stevartus, le 26 décembre 1653
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 25 ro.

Clarissimo viro D.D. Adamo Stevarto, Doctori Theologo et Professori
celeberrimo
Leidam.

26. Dec. 1653.

Amplissimas gratias Tibi debeo, vir sapientissime, pro Thesibus et
libellis nomine tuo mihi redditis ab amico nostro Sim. Moinet, Parisino
Typographo, cujus etiam nomine gratias ago tuæ humanitati, pro singulis illis
quæ à Te accipit beneficijs : vir bonus est ac bene animatus ; Deo opt. max. sit
laus et gloria, quod apud exteros et in dissitis regionibus tantum et talem amicum invenebit ;
Te vero vicissim rogo, vir clariss., ut firmiter reddas pro tot officijs à tua benigni-
tate acceptis, Te hominem habere Parisijs Tibi ad omnia paratissimum atque devotis-
simum, et ad tale genus officiorum quod à me requisiveris. Dum v. sese offeret
occasio quod Tibi offero polliceor exequendi, patere si placet ut Te moneam, in tuo libello
cujus tale est lemna, Ignorantia Elenchi Maresiana, pag. 111, leve illud mendum
subesse nempe μνημονικον αμαρτημα, ubi de Luciolo, Italo, Atheo, et postea
de Vanino, quem alium constituis à Luciolo : et in hoc latet erratum ; fuit enim unus
et idem homo et atheus, Iulius Cæsar Vaninus, Luciolus : erat iste nebulo Nea-
politanus, quem memini me vidisse et alloquutum fuisse Parisijs : qui propter apertum
atheismum, quem nunquam voluit ejurere, Tolosæ, abscissa lingua, suspensus, et in
ignem conjectus est, insigni ejus Urbis Senatuconsulto. Hujus impijssimi Itali
reliqui sunt nullas alias sunt reliquias quàm duo libri qui curiosorum manibus teruntur, Dialogi nempe et Amphi-
theatrum
 : tertium quemdam eumque pestilentissimum meditabatur ^ in quo religionis, impe-/ riorum et regnorum/ fundamenta destruere/ nitebatur, qui etc. qui dumta-
xat inchoatus, cum ipso auctore fuit in ignem conjectus anno 1619. Hæc pauca Te
scire volui, ne quo tuus in scirpo nondum quærens adversarius, Borborita, grave quid habere putet quod
Tibi obijciat : hoc igitur monitum meum boni consule, et fave, vir sapientissime, valéque.

Tuus ex animo Guido Patin, Bell. Doctor Med. Paris. et
saluberrimæ facultatis Decanus.

De isto Luciolo Vanino multa legentur in libro Gallico cujusdam Loyolitæ,
sub titulo Doctrine curieuse du P. Garasse.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Adamus Stevartus, le 26 décembre 1653. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1060&cln=s

(Consulté le 03.12.2020)

Licence Creative Commons