À Johann Georg Volckamer, le 16 janvier 1654
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 29 ro.

Clariss. viro DD.
Io. G. Volcamero,
Noribergam.

Postremas tuas accepi, vir clarissime, cum ingenti gaudio, datas 21. Nov. anni
superioris ; per quas de bona tua valetudine certior fio, et lætor. Clariss. amici
olim nostri D. Hofmanni Disputationes à Te prælo subjectæ, utinam editions finem
brevi assequantur, ut in manus nostras tandem deveniant. De ære à Te pro meis
libris impenso curabis quum volueris, eamdemque summam quam postulaveris accipies
per amicum nostrum D. Piques : imò pro commutatione, ex hac Urbe Tibi mittam quidquid
optaveris, aut librorum, aut aliorum operum. A nostris Typothetis nihil hactenus
quidquam potui impetrare pro maturanda editione ms. quos plures me
hîc habeo ; χρηστομαθ. intelligo φυσιολογ. et παθολογ. Commentarios in Meth. Gal.
et in libros de Sanitate tuenda : et trib aliis Tractatibus à me Lugdunensi cuidam
Bibliopolæ conceditis ante triennum, nihil adhuc potui extorquere, quamvis
frequentibus meis sollicitatus literis se tandem effecturum polliceatur : hoc Bellona
facit, annonæ caritas, operarum paucitas, quorum majorem partem à biennio bellum,
fames aut epidemicos lues morbos 2 abstulit 1 incumbentes, et funere mersit acerbo. Tres illi
Tractatus sunt de humoribus, de partibus similaribus, de calido innato et spiritibus : quorum
omnium editionem nuperrimis suis brevi accelerandam mihi polliatus est ille ipse Lugdunensis
Typographus : quod si præstiterit primis meis ad Te transmittendis patefaciam.
De Theophrasto (qui postquam Basileæ diu hæsit, huc tandem devectus est, ac mihi
redditus) si apud vos ex altero exemplari inter libros Auctoris, ut scribis reperto, in
vestra Germania typis mandetur, numquàm certè mihi doleit : quinimo, para-
tus sum quodcumque hîc habeo illius Auctoris, ad novam ejus editionem promoven-
dam, si utilè judicaveris, Tibi transmittere.

Henricus Valesius, Parisinus, vivit et valet, non quidem Medicus, sed elegans criticus, inge-
niosus et eruditus, qui nunc totus est in vertendis quibusdam Patrum Græcorum scriptis,
episcoporum nostrorum et Cleri Gallicani stipendijs suffultus : annum agens ætatis
forsan 45. Gassendus noster sexagenarius, ex civitate Digniensi, in Provinciam
Parisijs vivit, totus in typis mandanda vita Tychonis Brahe, nobilis Dani, et illus-
trissimi Astronomiæ restauratoris : cui vitæ alia aliquot opuscula est subjun-
turus : quibus ad finem perductis, novam editionem duplo auctiorem adorietur suæ
Philosophiæ Epicureæ, quæ 4. grandiores tomos in folio continebit : quibus cum Deo,
subnectet quintum, qui totus erit epistolarum, tam philologicarum, quàm
philosophicarum, Astronomicarum et Theologicarum, super varijs controversijs
à varijs Amicis ex toto orbe illi propositis : Alia quoque postea daturus est,
si Deus illi vitam produxerit. Est enim ille Provincialis, non Parisinus,
Canonicus Digniensis, et Sacerdos, non Medicus, sed in omni doctrinæ genere versa-
tissimus, et consummatissimus, quamvis admodum exiguæ staturæ, admodum
sobrius, et planè abstemius : neque enim unquam vinum deglutavit, à quo natura
abhorret. Riolanus noster nuper respondit Th. Bartholini 4. Tractatibus,
nominatim Anatomiæ ejus reformatæ : de lacteis thoracicis : de vasis lymphaticis :
et Dubijs Anatomicis super lacteis thoracicis, nomini meo dicatis
. Tres illi postremi
Tractatus Bartholini sub finem libri leguntur, ut omnibus pateat veritas rei in contro-
versiam revocatæ. A mense paulo deteriùs habuit Riolanus noster, per scelerati firgoris malitiam :
nunc vero melius habet, et in hypocausto, et Germanorum more fabricato, latitat,
pulmoni suo consulens, totúsque in refutando antimoni, perniciosissimo veneno,
cujus liber prodibit post Paschalia : si quid habes contra metallicum istud venenum,
indica mihi quæso, vel saltem Authorem libri, multis enim auctoritatibus niti[tet]
adversus illos veneficos et impostores chymisticos : rationes postea subji[ciet].

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 16 janvier 1654. Note s

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1062&cln=s

(Consulté le 27.11.2022)

Licence Creative Commons