Ms BIU Santé no 2007, fo 35 ro.
Clarissimo viro D. Io. Ant. Vander Linden, Doctori Medico, et in Academia
Leidensi celeberrimo Professori.
Postremis tuis respondeo, vir præstantissime, ut scias
me Tibi addictissimum ac obsequentissimum vivere et valere : paucis
tamen hodie respondeo, varijs oppressus negotijs, et ægris curandis occupatissi-
mus. Primùm itaque dicam, Teque monebo, me librum tuum de Scriptis Medici[s]
numquam accepisse nec per Petrum le Petit, nec per Elzevirium ; eum tamen me in di[es]
expectare et optare, ne in ejusmodi lucrionum manibus diutius hæreat, aut ab ijs
retineatur. Riolanus noster vivit et scribit adversus Pecquetum, Ms. j[am]
Typographio traditurus ante finem mensis. De clarissimi Hofmanni Ms. op[timis]
quæ hîc habeo, nullum progressum Tibi possum indicare : adeo sunt apud nos pr[ecariæ]
res typographicæ, tum propter operarum penuriam, tum propter vectigal chartæ [impo-]
situm, ab odiosissimo hominum genere, publicanos intelligo, eorumque fautores, qui pessimo o[mnium]
fato, hîc rerum potiuntur. Tres illos Tractatus, de Spirit. et cal. innato, de partib. si[milaribus]
et Humoribus, Lugdunensi cuidam Bibliopolæ dicto Petro Rigaut, ante triennium commisi, quorum tamen editio[nem]
varijs de causis nondum inchoavit : Χρηστομαθειας illas hîc habeo quæ Typographu[m]
solertem et peritum operiuntur. Tres illi Tractatus, de quibus suprà, diu fuerunt in man[ibus]
Ianssonij, Typographi Amstelodamensis : tandem remissi Francofurtum ad quemdam D. Scheffer[um,]
qui nomine Authoris illos Ianssonio tradidebat : eodèmque nomine traditi fuerunt nostrati cuidam Bibliopolæ,
qui post annum penè integrum mihi non nil amplius cogitandi trareddidit nomine D. Schefferi : ab eo tempore, eorum
editionem promovere non potui, propter 2 turbas 1 diversas quibus vexata est cymba nostra Gallica. Si
Ianssonius, quem ideo hîc ex Italia reducem conveni, bona fide, mecum agere voluisset, eósque mihi
redidisset nomine Authoris, quod per præsentes literas probabam, vel pro pecunia quam offerebam,
jamdudum typis mandatum haberemus optimum librum, qui ab annis octo non potuit lucem videre,
propter iniquitatem temporum, quibus medelam adferit cùm volet ipse Deus. Quidquid sit, et quidquid
tandem contingat, dabo operam ne pereant ista Ms. sed quantum in me erit, et per temporum conditionem
licebit, eorum editionem promovebo : sin minus, et aliquid humanitas mihi contingat, Filiumos habeo
duos, ambo Doctores Medicos, 27. et 24. annorum, quibus hunc laborem relinquam.
De Hipp. et Gal. operibus Græco-Latinis, Renati Charterij cura evulgatis non est
quod aliquid speres : frustra enim essent omnia. Obijt ille prope octogenarius ante annum, in summa
rei familiaris difficultate, et prope mendicus : totius Operis dimidiam partem, et aliquid suprà
perfecebat : quod superest ad perfectionem complementum operis, per inopiam, numquam perfecisset, quidquid vixisset : Viduam
reliquit cum multis liberis et multo aere alieno admodum impeditam. Væcordes nostri Biblio-
polæ tanta molis onus non attingent : quid fiet ergo tot libris inchoatis ? candidæ mentis verbum pro-
feram, Nescio. Tres filij primæ uxoris multis litibus implicitam obsident novercam, optìmam
illam quidem feminam, sed Novercam, et sex liberorum pupillorum parentem ; tandem longo sufflamine litis
res eorum utrinque attritæ, cedent in partes pragmaticorum, et omnia devorabit fori iniquitas :
auspice præsertim Io. Charterio, prope quinquagenario, majore natu filio, non tam Medici Doctore
quàm decoctore, et miserrimo nebulone.
Venerandus noster Senex D. Riolanus vivit ac valet ; et quamdiu licet per otium, ali-
quid meditatur et scribit. A triduo 2 suo 1 Bibliopolæ tradidit excudendum libellum responsorium
adversus Pecquetum : quo perfecto, alia quoque prælo subjecturus : ^ præsertim Enchiridium/ suum Anat. et Pathol./ tertia parte auctum. Valesio in Epidem. Hist.
nihil quidquam additum, præter errata multa typographica, pro more nostrorum.
De Stibio controversia tota penè jacet ac silet. Venenatam ejus naturam tam multi
senserunt, ut omnes hîc ægri, et integræ familiæ ab eo summo jure abhorreant. Quæ adversus
tale toxicum ex parte nostra scripta sunt, singula ad Te mittam brevi. Nihil hîc repetam eorum
quæ adversus tale venenum allata sunt à nostris, viris probis ac eruditis : aperto libro Tibi paterunt
omnia : tres ex nostris viri intelligentissimi, et in rempublicam bene animati adversus venenatam
Stibij naturam scripserunt, nempe D.D. Germain, Merlet et Perreau : sed vernaculo idiomate, quod
quia intelligis vehementer lætor : quod si priùs scivissem, longè citiùs ad Te misissem : antehac enim de
Latinis dumtaxat ad Te mittendis cogitabam : eamdem naturam tractat eruditus alter Romano sermone, |