À Vopiscus Fortunatus Plempius, le 28 mars 1656
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 41 ro.

Clarissimo viro D. V. Fort. Plempio, Doct. Med. et Professori regio, Lovanium.

Postremas tuas accepi Lovanij datas, 8. Dec. superioris anni, per juvenem Leodiensem,
bene moratum ac eruditum, ^ Ant. de Gerin, quibus citiùs respondissem, nisi sperassem me aliquid novi
brevi habiturum quod Tibi possem mittere : sed quoniam spes ea decollavit, 3 scribo, 2 hæc pauca 1 ad Te
ne me putes Tui immemorem, quem veneror et suspicio tanquam magnum sidus in hoc
nostro cælo literato. Hactenus inter nostros Doctores viguit quædam controversia, etiam
acrioribus animis agitata, an Stibium venenatum esset, necne ; sed dum inter se digladiantur
Medici, de natura et præparatione stibij, ab ejus usu tot ægri miserè perierunt, ut ejus patroni
turpiter causa reciderint : unde factum est ut hîc jaceat tanquam venenum, cujus mali-
gnitatem nulla præparatio potest emendare, ideóque multis et pene omnibus invisum atque
odiosum, si heredipetarum gentem excipias, quibus semper venenum pro remedio gratum et
acceptum esse solet. Si Gallicum nostrum idioma intelligas, librum unum ex senioribus nostris
Tibi mittamo, adversus stibium : pro illo enim nihil quidquam oculis tuis adhuc luce dignum ab ejus
fautoribus editum est. Lambermontium illum Medicum, patria Sedanensem, nunc v.
Londini agentem, virum optimum, apprime novi : et cujus amori debeo duos exiguos libellos quibus
indigebam, quos ad me misit ex Anglia, ante biennium. Riolanus noster vivit et valet,
pene octogenarius : ejus librum multo sale acrique aceto conspersum, adv. Pecquetum et
Pecquetianos unà cum alijs, mittoam, quæ jamdudum peto exopto. Te salutant viri optimi
et ambo Collegæ doctissimi, Io. Riolanus, et Ren. Moræus, quibus ardentibus votis pro
literariæ rei commodo, Nestoreos annos exopto, Tibique eadem fini : et in hoc voto desino.
Vale, vir clariss. et me ama.

Tuus ex animo Guido Patin.

Parisijs, die x 28. Martij, 1656.

Cum hac Epistola, misi ad/ D. Plempium, tres libel-/ los D. Guill. adversus/ Curtum : Theses aliquot/ Medicas : Perreau contra/ Stibium : et librum D./ Riolani, in 8. adversus/ Pecquetum et Pecque-/ tianos.

Scire vellem quo die et anno reb. humanis exemptus sit vir Clar. Erycius Puteanus,
et an ejus prostet Scholiæ Commentarius in lib. 7. Hist. nat. Plinij, cujus quorum meminit Franciscus
Sweertius, in Athenis Belgicis, pag. 232.

Vidistine unquam Erycij Puteani Scholia ad librum 7. nat. Hist. Plinij ? si prostent, i.
si fuerint unquam prælo mandata, utinam possem habere : saltem eorum meminit Franc.
Sweertius, in Athenis Belgicis, p. 232. Sæpius cogitavi de exponendis ac explican-
dis singulis maximi Scriptoris locis quæ pertinent ad Medicinam : et eo præsertim 7. libro
illustrando ac explanando in Cathedra regia, qui totus est Anthropographicus.
Si quid apud vos habeatur novum, indica si placet, ut ea mihi advehi curem. Vale.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Vopiscus Fortunatus Plempius, le 28 mars 1656. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1080&cln=s

(Consulté le 13.05.2021)

Licence Creative Commons