À Johannes Antonides Vander Linden, le 3 novembre 1656
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 47 vo.

Clarissimo viro D.D. Io. Anton. Vander Linden, Doct. Med. et Leidensi Prof.

Ambas tuas accepi, vir Cl. cum epistola D. Van Horne, per cursorem Hollandicum :
Revera scripsi ad Te 7. Iulij elapso, misiq. longam et bene grandem Epistolam
trium pagellarum, quam Tibi non redditam fuisse ægrè fero : hoc unum tamen con-
solatur, quod si eam nondum accepis, eam tibi possim iterum mittere desumptam
ex meis Adversarijs : ut in ea videas quid tunc sentirem de tradidis meis MS. Casp.
Hofmanni, excudendis vestro Elsevirio : et in ea ipsa mente adhuc hæreo atque
persevero. Selecta tua non amplius patienter expecto, sed fervido quodam
affectu expeto, et amica quadam aviditate ea evolvendi, imò et perlegendi integra,
quamdiu mihi licebit per otium non ut ea vellicerem, (absit hoc à me) sed ex ijs
discam, et melior atque doctior ab ijs evadam. De 4. tuis exemplarib. quæ misisti,
gratias ago amplissimas : primum mihi consecrasti : 2. Filio meo primo genito Roberto,
ante 7. annos Doctori Medico : 3. Riolano nostro, qui, quum ei liberalitatem
tuam patefeci, statim respondit, se illico pellecturum quamdiu faventem
habuerit Hygiæam, quæ summa est caussariorum Senum dea. Quartum
vovisti Cl. viro, D. Ren. Moreau : sed eheu ! legem fatalem adimplevit inevitabilem fati legem expertus est,
vir illustris, immortalitate dignus : de cujus obitu dolor acerbus scribere plura vetat :
scribam tamen ; abijt in communem locum unde negant reddire quemquam vir numquam
satis laudatus, et Præceptor olim meus colendissimus, die Martis, 2. 17. Octobr.
1656
. Illumud itaque 4. exemplar, quod ^, si mors intervenerit, fecisti mei juris, tradam si volueris
secundo filio meo Carolo P. novo Doctori Medico : sin minus, scribe, et nun-
cupa quem volueris tanto munere donari. Bibliothecarij Regij locum
et dignitatem hodie obtinet Cl. Puteanus ; summus a. ejusdem Bibliothecæ
præfectus est D. Bignon, Advocatus regius in Senatu Parisiensi : Heronymi
Bignonij, Incomparabilis viri nuper demortui Filius dignissimus : utrumq. a.
(Puteanum et Bignonium intelligo,) amicos mihi habeo, sperόq. fore ut mihi in
singulis faveant quæ ab ijs nomine tuo postulavero, publici boni commodiq. causa.
Naudæus noster, mihi olim carissimus et amicus constantissimus per annos 34. numquam
fuit
Bibliothecarijus regijus (quam tamen revera summopere promeruit,) dignitatem
numquam obtinuit : post adimpletum Medicinæ studium, ab operibus artis quodam-
modo abhorreus, Italiam petijt, unde reversus librum quendam vernaculum edidit,
in eorum gratiam, qui cùm olim maximi ac insignes viri fuissent, imò totius eruditio-
nis suo sæculo principes, fuissent malè tamen 1 audiebant 2 vulgò, propter infamiam
suspecti de Magia criminis
, quod tamen crimen merum esse commentum et futile
humani ingenij ludibrium facile mihi in animum induco. Post 4. annos circa annum
1630. aut initium sequentis, in Italiam reversus est, cum Francisco Cardinale
à Balneo, viro in aula Romana potentissimo : apud quem gemino munere fun-
ctus est Secretarij ac Bibliothecarij, usque ad Patroni sui obitum, qui contigit
anno 1641. inde transit ad alium Cardinalem Ant. Barberinum, Urbani 8.
ex Fratre nepotem : tandem reversus est in Galliam sub finem anni 1642.
Paulò pòst, demortuis Armando, Cardinale Richelio, et ipso Rege Lud. XIII.
Rege puero quadrienni, Anna Austriaca regni moderatrice, Iulius Mazarinus, Cardinalis
Italus, vafri Florentini aut Sicili Epicharmi affinis olim sui artibus apprimè
imbutus, si non Regnum potentissimum, aut Reginam ipsam, saltem quibus
ille pollet plurimùmq. valet dotibus instructus, summùmq. administrandi regni
locum adeptus, primarius apud nos Administer factus est ; tunc v. cœpit cogitare
de Bibliotheca publica instauranda, cui Naudæum nostrum præfecit, usque ad
annum 1652. quo, absente patrono suo, ad Christinam Suecorum reginam
profectus est : unde reversus anno sequenti, priusquam Lutetiam Parsiorum
potuisset attingere, continua febre correptus, Abbatis-villæ, in Belgio nostro
vivere desijt, vir innocentissimus et amicus singularis : fuit ergo Card. Maz.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 3 novembre 1656. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1095&cln=s

(Consulté le 27.11.2020)

Licence Creative Commons