À Johannes Antonides Vander Linden, le 29 décembre 1656
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 49 vo.

Clariss. viro D. Ant. Vander Linden, Doct. Med. Leidam.

Licet vix habeam quod scribam, scribo tamen, ut scias me valere, et vivere.
Tuorum librorum fasciculum non dum accepi, quem in dies expecto et avidè expeto.
Doce me, sodes, quis fuerit Caspar Barthius ; puto eum fuisse Germanum : quando
nam et ubinam obierit ? quam artem exercuerit ? an uxorem habuerit et liberos
reliquerit ? an fuerit de grege Romanorum vel Protestantium ? Hîc hodie in arce
regia vitam cum morte commutavit Domina Mancinia, Card.Mazarini vidua soror,
quinquagenaria : ex febre continua, ad quam cujus extinguendum incendium, pro summo
remedio ter ei fuit exhibitum vinum illud eneticum, venenatum, ex stibio medi-
catum, ab aulicis quibusdam Empiricis, medicastris, nebulonibus de grege Para-
celsi, bonos homines mentientibus, artem quam profitentur neutiquam intelligentibus,
pessimo suo fato exhibitum. Quomodo se habet D. Utenborgardus, Med. Ultra-
jectinus ? Puto apud D. Elsevirium habitare nostrum Sim. Moinet : fac, quæso,
ut 2 præsentem meam 1 curâ tuâ accipiat. Bene vale, Vir Cl. et amicos nostros, viros
doctissimos si placet saluta, D.D. Vorstium et Van Horne, Golium et G. Hornium,
^ qui scripsit de Orig. Americ.
et Dissertationes historicas atq.
Politicas
 : ô virum elegantis
ingenij ! quem Deus tecum
salvet. Vale.

Tuus ex animo Guido Patin.

Parisijs, die Veneris, 29. Dec. 1656.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 29 décembre 1656. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1101&cln=s

(Consulté le 14.12.2019)

Licence Creative Commons