À Ijsbrand van Diemerbroeck, le 31 août 1657, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 63 vo.

Cl. viro D. Isbrando de Diemerbroeck, Medicinæ Doctori
et Profess. meritissimo in Acad. Ultrajectina.

Disputationes tuas practicas de historijs ægrorum singulari
tuo munere collatas accepi, Vir Cl. pro quib. gratias ago, utinam
et tandem referam. Non est mihi nova nominis tui fama, nec nova
eximiæ tuæ eruditionis opinio : eam mihi jamdudum perspectam
habeo ex libro tuo de Peste, quem ante annos decem accepi à fratre Neo-
magi degente : ubi in quo inter cetera optima illud præsertim probo, quod summo
jure inveharis in stibium caco-Chymicorum, quod semper est vene-
num, quocumque modo paretur : abusu certè maximo, et à Magistratu
non ferendo : sed necesse est hæreses esse ut probentur boni. Tuam quoque
magnanimitatem laudo in confutando lapide bezoardico, qui est merum
figmentum seplasiarorum, turpi et infami auro per fas et nefas intentorum, ut faciant
rem, si non rem quocumque modo rem, ægros decipiendo non solùm morbo,
sed etiam nimia credulitate laborantes. De Theriaca liberè dicam : in febre
pestilenti ejus usum non possum probare : neq. enim illa potest hodie fideliter
et exactè parari, quidquid nugentur pharmacopoli, Arabum sectatores,
et impudentissimi loculorum sectores : sed quamvis perfecta pararetur, ultra utique
ppter nimiam caliditatem in peste admodum incommoda esset, imò noxia :
quod si quis recurrat ad Theriacam authoritatem Galeni, qui librum scripsisse videtur de
Theriaca, certè omni pignore posito possem affirmare contendere librum illum non esse
Galeni ; quod liquidò constabit prudenti lectori : in qua sententia fuisse video non
paucos ex Recentioribus doctissimos, quales sunt Manardus, Iul. Alexandrinus, Foësius,
Claudinus, Hofmannus, Conringius, Aur. Severinus, Peletarius, Capivacius, Sylva-
ticus, Heurnius, et alij infiniti : imò Theriaca ipsa nequidem medicamenti nomen
non meretur, cùm sit compositio luxuriæ, nulli morbo expugnando idonea,
nulli certo effectui determinata nec accommodata : itaque non minùs liberè
quàm vere possem affirmare, Theriacam illam hodiernam et vulgarem, magis potiori jure
dici posse officinæ pharmaceuticæ excrementum quàm verum, genuinum et propriè dictum medicamentum :

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Ijsbrand van Diemerbroeck, le 31 août 1657, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1123&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons