À N. de Villedon, le 20 juillet 1658, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 71 ro.

Clarissimo viro D. de Villedon, Medico Sancerano.

Iampridem Tibi responsum debeo, Vir Cl., plurimúmq. metuo ne de
me quid sequius censeas, propter tantam moram interjectam ; inter acceptam
tuam, et hancce meam responsionem intelligo : in causa sunt morbi populares
qui hactenus sævierunt, in capita nostrorum civium, raucedo quædam planè
insolens quæ me per integrum mensem detinuit : aliæ quoq. causæ intervenerunt,
præsertim v. Prælectiones meæ publicæ in aula Cameracensi, quib. diligenter
incubui propter numerosos auditores : tarditatem igitur meam excusa, et
ejus causas æqui bonique consule. Amicum nostrum Fr. Teveneau tanto plus
diligo atque suspicio, quod Te mihi notum fecerit, sed verùm laudes illas tuas immensas,
quib. me supra modum in Epistola tua gravasti, imò magis onerasti quàm ornasti,
non agnosco accipio, sed potiùs me ijs imparem agnosco : mihi satis erit à Te amari, quem
vicissim colam et redamabo. De Manuali meo Medico nihil ausim quidquam
polliceri, nisi recurrat otium, et adsit fausta valetudo. De venæ sectione in mulie-
rib. gravidis in pede, revera nec admodum laudatur, nec unquam hîc nisi
rarò apud nos celebratur : saphenæ sectio revera natura sua est remedium abortivum,
ut olim audivisse memini dicentes Viros Cl. Nic. Pietreum et Io. Riolanum,
sed in Medicina nihil est perpetuum : ipse enim usus ostendit postremis gravidi-
tatis mensibus in morbo acuto prægnantium, eam plurimam confere ad
revulsionem, sine ulla noxa, modò per sæpius repetitam basilicarum
sectionem, majora vasa fuerint depleta, exhaustàq. sit illa plenitudo
quæ præsentem morbum facit et fovet : quod interdum contigisse memini
absque ullo fœtus et fœtæ periculo. Quod spectat ad pleuritidem, certum
est humorem ad latus affluentem per venæ sectionem facilè revelli : consis-
tentem v. si vasis non amplius contineatur, nego posse retrahi in
vasorum cavitatem unde prosilijt : sed etiam inde revellitur, si per substantiam
pleuræ vel pulmonis nondum effusus fuerit, remeando nimirum à minorib.
vasis ad majores venas quæ secari solent : quod si per ejusmodi partium
substantiam sparsus fuerit, eámq. occupet, nisi citò per anacatharsin reij-
ciatur, eas haud dubiè labefactat per gangrænosim quæ statim consequitur.

De Coaca prognosi quæ legitur apud Duretum, pag. 186. nihil
mirum nec obscurum. Tumores alvini minùs in ad suppuratum perdu-
cuntur, quia per patentes vias, alvinos nimirum meatus et intesti-
norum cavitatem tota eorum natura effertur ac excernitur : hypochon-
driacorum v. dispar est ratio, quia conceptus humor circum viscera, et
in cavis hepatis easdem vias semper non habet, nec exitum invenit, ideóq.
vel natura suppurationi cedit, vel unde periculum imminet, nisi statim
pus inde extrahatur, illæsa remanente viscerum substantia : vel ipsis visce-
ribus labem imprimit nullo artis nostræ præsidio delebilem, ideóq. lethalem.
Hæc habui quæ paucis Tibi responderem, Vir Cl. Utinam Tibi placeant.
Vale et me ama, Vir Cl.

Tuus ex animo Guido Patin.

Parisijs, 20. Iulij, 1658.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À N. de Villedon, le 20 juillet 1658, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1135&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons