À Johannes Antonides Vander Linden, le 22 novembre 1658
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 75 vo.

Clariss. viro D. Io. Ant. Vander Linden, Leidam.

Postremas tuas accepi, Vir Clar. de quib. ante dies aliquot cogi-
tabam. Quas Elsevirio dederas mihi transmittendas, i. penultimas
tuas, eas accepi per cursorem ordinarium, et hoc bene, neminem enim
per illam viam nostro literario commercio gravabimus, neq. gravatum
velim : sic perges ad me in posterum scribere per eamdem viam, nisi forsan
eas tradidebis quod olim fecisti, vestrati cuidam Mercatori, qui filium
hîc habet Cornelium dictum apud D. Darli mercatorem. Ultimas tuas
per eamdem viam accepi, nempe per illum cursorem ordinarium, cum Epistola
D. Gronovij, quam statim misi Salmurium, ad D. Tanaq. Fabrum ;
quem invitavi per Epistolam ad responsum, quod si miserit ad me, statim
mittam ad vos per viam tutam : interea si placet, D. Gronovium,
meo nomine salutabis, quem colo tanquam magnum sidus in cælo literario ;
Vixit olim Lutetiæ, quem ut salutarem et nossem, memini eum à me
quæsitum fuisse in suburbio Sti Germani, sed malo meo fato, tunc
aberat, ideóq. non potui in ædibus nancisci et videre hominem multijugæ
eruditionis fama clarissimum : mihi tunc illi mens erat offere illi omne genus
officiorum : quod tunc facie ad faciem non potui, hodie per literas
animi mei interpretes, candidè præsto, utpote qui in ejus amicorum albo
inscribi cupio, Te præsertim parario et proxeneta, si tale quid Tibi
non displicuerit : Interea scias velim illum esse mihi notissimum,
ex varijs scriptis editis, quæ hic habeo, excepto solo libro de re
nummaria, vel monetaria, quem nondum vænalem reperi. Eum igitur ex animo saluto,
rogóq. ut in posterum, grata mente amicum illum mihi habeam.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 22 novembre 1658. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1144&cln=s

(Consulté le 29.09.2021)

Licence Creative Commons