À Christiaen Utenbogard, le 20 mars 1659, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 79 ro.

Clarissimo viro D. Christiano Utenbogardo, Ultrajectum.

Si vales, bene est, ego quidem valeo, Amicorum Ocelle. Per literas ad Amicum cariss.
D. Vander Linden scriptas, sæpius Te salutavi, ac de tua valetudine anxius fui : nunc v.
ecce ad Te scribo, mittóq. semina quædam quæ mihi sugg pro Te tradidit Collega noster Dionys.
Ionquet
, alia et plura in posterum subministraturus, ut sæpius est mihi pollicitus. Ille
Te salutat : habet hortum multis plantis instructissimum, ad duo penè millia stir-
pium : quæ poterit Tibi mittere, facilè mittet : sed rogat Te ut mittas ad nos Cata-
logum eorum quæ habes in horto tuo, ut inde videat quid Tibi desit, de quibus post-
hac mittet quæ peterit. Nomenclatorem quendam edidit composuit omnium suarum
stirpium, quem ante mensem prælo subijciet, de quo mittam pro Te exemplar
unum ad D. Vander Linden, post Paschalia. Mira de Te candoréq. tuo scripsit huc
Dominus Brochant : Tibi gratias ago quam. possum maximas, quod eum tam benignè atq.
honorificè exceperis. Medicus Pictaviensis dictus Franc. Ulmus, nepos illius qui scripsit
de Liene, anno 1578.nuper edidit libellum adversus Circulationem sanguinis Har-
veïanam :
Mittam ad Te unum exemplar per D. Vander Linden.
Nihil hîc novi
aggrediuntur Typographi nostri, propter egestatem et miseriam publicam, quæ
durabit quamdiu durabit socordia nostra. Hîc agitur de pace universali, sed agitur tamen, et
maximopere metuo ne unquam nobis appareat Diva illa quantumvis optatissima.
Dominus Ioan. Austriacus, Belgij Hispanici nuper moderator, reverturus in Hispaniam,
(alij dicunt ad bellum in Lusitaniam,) hîc hæsit per 4. dies ; Regem nostrum semel
vidi et salutavit, sed paucis verbis, more Magnatum. Hîc habemus novum
quendam libellum adversus Circulationem sanguinis Haveïanam, auctore quodam
Franc. Ulmo, Medico Pictavino, illius nepote qui scripsit de Liene, anno superio-
ris sæculi 1578. cujus meminerunt Laurentius et Riolanus, in suis Operibus
Anatomicis :
Mittam ad Te unum exemplar in fasciculo D. Vander Linden.
Argentorati currit sub prælo Nova quædam Methodus medendi particularis,
auctore viro clariss. D. Melch. Sebizio, qui tot alia scripsit, ex quibus
multa sunt optima. Novam istam Methodum maximè cupio videre. Vale,
Vir Clar. et me ama. Parisijs, 20. Martij, 1659.

Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 20 mars 1659, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1152&cln=s

(Consulté le 21/04/2024)

Licence Creative Commons