À Johannes Antonides Vander Linden, le 28 mars 1659
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 80 ro.

Clariss. viro D. Vander Linden, Medicinæ Doctori et Prof. Leidam.

Etiam si pauca mihi suppetant ad Te scribenda, scribo tamen, ut scias me Tuum
esse, vivere et valere. Quidam nuper mihi narravit ex Italia redux, se Patavij
reliquisse Ianum Rhodium, Danum, lecto affixum, et de vita periclitantem.
Hîc habemus librum novum Fr. Ulmi, Medici Pictaviensis, nempe Exercitationem
Anatomicam adversus Circulationem sanguinis Harveïanam : ille avo natus est Fr.
Ulmo, qui scripsit de Liene, anno 1578.
cujus meminerunt Laurentius, Riolanus,
et alij Anatomici. Habemus quoq. Petrum Castelllum de hyæna odorifera. 12.
Secundum illum haud dubiè vidisti : alterum mittam. Nec dubito Te vidisse libros
duos Chrysost. Magneni de Manna et Tabaco, denuo typis mandatos Hagæ
Comitis, ut audio : neq. enim meum exemplar præ se fert ullum nomen Urbis aut
Typographi. Ad novum bellum sese accingunt Duces nostri, tam Ruber,
et talaris, quàm atri et alte cincti : omnes de Pace sermones evanuerunt. Vale et me ama.

Parisijs, die Ven. 28. Martij, 1659.

Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 28 mars 1659. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1154&cln=s

(Consulté le 25.01.2022)

Licence Creative Commons