À Johannes Antonides Vander Linden, le 8 mai 1659
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 81 ro.

Clariss. viro D. Io. Ant. Vander Linden, Leidam.

Terruit me, Vir Cl. morbi tui magnitudo : utinam melius Tibi sit, ut hoc
metu me liberes : Ipse morbus et causa morbi per venæ sectionem tolli possunt, ejusq.
beneficio brevi potes levari : cave igitur ne abhorreas à tanto præsidio : morbi
reliquas feliciter averruncabit blanda purgatio bis terve repetita ex folijs
Orientalib. cum syr. rosarum solutivo, vel de floribus mali persicæ, absque ullis
scammoniatis : effice igitur ut ante finem mensis gratiorem nuntium accipiam de
tuao convalescentia. meliori statu. Pravi mihi est ominis tuum cibi fastidium, nisi citó tollatur,
atque recurrat laudabilis appetentia. De tua effigie, nunc non curo : hoc unum age
ac stude, ut nempe valeas : postea v. quam assequutus fueris perfectam valetudinem,
de illa pictura tunc cogitabimus. Uterque Filius meus vivit et valet ; hodie mane vocatus
fui in consilium cum Roberto, pro febre quartana : hodie serò cum Carolo, pro dolore
nephritico : uterque diligenter studet, et operibus artis feliciter incumbit ; sæpe vocor cum
illis in consilium, et gaudeo quod à ab illis à multis probentur : distinctes habent ædes à meis,
uterque suam habet familiam, servum, ancillam, equum et bibliothecam, sed nullam
adhuc uxorem : de quo negotio non cogitabimus nisi Pace illa universali constituta, de
qua fortiter hîc agitur, et quam boni quique sperant : utinam citò veniat. Summus
ille Regni nostri Administer Maz. Eminentissimus, nuper podagram passus est,
postea v. nephriticos dolores pertulit acutissimos et atrocissimos, pro quib. mitigandis
secta fuit ei vena sexies, tandem calculum grandiorem ejecit : nec dum tamen inde
melius habere dicitur : quidam suspicantur in vesica majorem calculum alterum restare, qui nulla
alia arte quàm vesicæ sectione tolli poterit. Iupiter Capitolinus sive Papa ille dictus
Alex. 7. dicitur fatuus esse factus, et in senile delirium incidisse. Magnates illi, rerum
domini, bene se habeant, necne, non nihil moror : de Te uno angor, pro quo supplex
oro Deum Opt. Max. ut Tibi meliorem firmioremq. valetudinem citò restituat. Vale igitur, et meliorem tuarum rerum statum statim nuntia. Datum Parisijs,
8. Maij, 1659.

Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 8 mai 1659. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1156&cln=s

(Consulté le 12.11.2019)

Licence Creative Commons