À Christiaen Utenbogard, le 26 mars 1660, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 84 vo.

Clarissimo viro D. Christiano Untenbogardo, Medicinæ Doctori, Ultrajectum.

An exiguum munusculum acceperis per amicum nostrum D. Vander Linden, adhuc nescio,
saltem Tibi citò redditum iri spero : muneris exiguitatem si excusaveris, summo me beneficio
devincies. Disputationum Voetij tomum 3. patienter expectabo : imò minus patienter,
ut Te videam, si Tu ipse delaturus sis : quod si peregrinationem illam ad nos tuam
mediteris, ut intersis festivitati publicæ quæ celebrabitur Parisijs eo die quo cum
nova sua Sponsa Rex noster est Lutetiam reversurus, et cum ingenti pompa, nec
fortassis unquam visa, Urbem ingressurus, non est quod adhuc propelles ; audio enim tali
conjugo moram injectam ab Hispaniæ Rege, qui propter minùus faustam valetudinem
qua detinetur, se tam citò discessurum negat quàm pollicitus fuerat, et spem
fecerat Sorori suæ Annæ Austriacæ, Reginæ nostræ, quæ conjugium istud Hispanicum
ut 2 securitati suæ consulat 1 in posterum, multis artib. ambijt, et adhuc supra modum
concupiscit. Quod utinam Ei nobisq. succedat ardentib. votis exopto. Eruditos viros
vestrates, DD. Regium, Æmilium, Canterum, Diemerbroechium ex animo saluto. Servet
Deus Opt. Max. in multos annos nobiliss. et illustriss. virum 2 vestrum 1 Legatum D. Thuanum,
cui plurimum debere me profiteor, quod adhuc mei meminerit : eum inquam iterum servet
omnium bonorum auctor et parens, ejúsq. familiæ benedicat, cui omnem felicitatem ex animo voveo.
Hîc constans est rumor et planè certus de morte regis Sueciæ : à qua mutatio quædam
speratur in reb. nostris quæ spectant ad Cæsarem. Scire posses ex D. Gul. Grotio,
Hugonis
fratre, sed heu ! amici quondam mei maximi, quemque sæpe lugeo, quandonam

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 26 mars 1660, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1166&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons