À Heinrich Meibomius, le 10 février 1661
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 98 ro.

Clar. Viro D.D. Henrico Meibomio, Leidam.

Literatissimas tuas literas accepi, Vir Cl. per amicum communem, accepi D. Behrens :
quas propter elegantiam tanquam thesaurum reputo, servóq. tum propter Te, tum
propter Cl. virum, eruditum ac eximium scriptorem D. Parentem tuum, cujus memo-
riam sacrosanctam habeo, et quamdiu vivam usque colam : quæ quidem ob insignem
illius polymathiam tamdiu durabit quamdiu stabit honor bonis literis, et
Hippocrates Cous bonorum et cordatorum Medicorum sanctissimus princeps habe-
bitur. Ejus Syntagma de Scriptorib. Medicis utinam citò per Te lucem videat :
ex cujus lectione futurum spero multa discere hactenus mihi ignota, indeq.
futurum ut melior et doctior fiam. Seorsim typis mandandus videtur
Tractatus de Cerevisijs, ex quo multi sitim suam abunde explebunt, quamvis
minus sit Medicus quàm Philologicus. Hîc habeo vitam Mæcenatis, et Comm.
in Hipp. Iusjurandum
 ; sed Epistolam de flagorum usu etc. deq. renum officio, num-
quam vidi : quamvis olim de utroque audiverim. Annon amplius prostant, et
omnia distracta sunt exemplaria ? an non eorumdem novam editionem posses
procurare ? Tu videbis. Bibliopolæ nostri durum constituunt et contumax hominum
genus : si Leidæ negotium editiones non perficias, vix est quod speres in Gallia,
nisi fortè nisi Lugdunum ad Ararium, ubi vivunt multi Typographi : tale quid

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Heinrich Meibomius, le 10 février 1661. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1188&cln=s

(Consulté le 30.03.2020)

Licence Creative Commons