À Christiaen Utenbogard, le 16 avril 1662, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 133 vo.

Cl. viro D. Christiano Utenbogardo, Ultrajectum.

Vir Cl.

Antehac ad Te scripsi, per Dan. Elsevirium Amstelodamensem, cui etiam
tradidi fasciculum librorum Tibi reddendum : postquam eum accepis, quid
in eo deficiat, aut si plura requiras, nobis indicabis, per Amicum nostrum,
D. Vander Linden, aut aliquam aliam certam viam, ut per D. de la
Fontaine
, Medic. Amstelod. Amicum tuum et meum. Quî valet D. M.
Schoockius ?
meámne accepit quam Tibi miseram sub finem Ianuarij ?
Præterea quæ antehac scripsi de ejus libris ab aliquot annis in lucem
emissis, hîc habeo ejus Orationum tomum i. anno 1650. editum : viditne
lucem secundus tomus ? Habeo quoque ejusdem Authoris, de Scepticismo partem
priorem
 : prodijtne posterior ? duos illos à Te requiro, si prostent : ignosce
meæ curiositati, ne dicam familiaritati, per quas fit ut tam liberè tecum
agam. Postulo quoq. ut indices an aliquid aliud ediderit à Libro de Cervisia
mihi dicato ? pollicebatur librum de Fermentatione : quæ res est obs-
cura et difficilis, erudito calamo indigens, qualis est M. Schoockij, ut
et ejus accurato examine, limatóque judicio. Amicus quidam meus cis
paucos dies in Hollandiam iturus, et Leidæ mansurus, nomine meo traditurus
est D. Vorstio, viro optimo, Medicinæ Doctori et Professori Botanico in
Academia Leidensi, sex pistolas Hispanicas, quas Tibi reddi curabit sta-
tim ab ijs acceptis : Tu v. eas acceptas, transmittes si placet, ad dictum D. M.
Schoockium,
cum brevi Epistolio, quo hominem rogabo, ut gratum velit
habere munusculum meum, non tam pretij sui ratione, ^ quod quidem est/ [ind]ignum esse fateor, quàm ut grati animi
mei pro suo libro, certum et constans testimonium illi exhibeam : si quid aliud in ejus gratiam
possim, plura et majora præstare paratus sum, si sese idonea aliqua
obtulerit occasio. Eum itaque salutabis meo nomine, et quantum in me est,
reverenter et officiosè : efficiéq. ut ei quam citò poteris, imò et quàm
tutò fieri poterit, sex illæ pistolæ Illi offerantur : sicque maximo me
Tibi obstrictum habebis beneficio, quod tota vita æstimabo, et ejus
memoriam grato animo semper recolam, imò et retaliaturusbo, quoties-
cumque potero. Datum Parisijs, die Dominico, 16. Aprilis, 1662.
Vale carum caput, vale meum decus, amicorum jubar, vir præstan-
tissime, vale, et me quod facis, licet immerentem, amare perge.
Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 16 avril 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1224&cln=s

(Consulté le 18/05/2024)

Licence Creative Commons