Ms BIU Santé no 2007, fo 106 ro.
Cl. viro D.D. Reinero Neuhusio, Gymnasiarchæ Alcmariano.
Non est quod mireris, Vir Cl. si quis Tibi ignotus, et forsan inter suos
parum notus, Te compellare, et ad Te scribere audeat : neq. enim ideo ignotus es ;
optimè Te novunt omnes quotquot sunt in Orbe literato viri eruditi, et purioris
disciplinæ amantes, in quib. et Ego nomen lubens profiteor meum. Cl. viri
D. Parentis tui του μακαριτου nomen eximium, fama insignis et eruditio
singularis jampridem mihi innotuerunt per duos libros ante 25. annos in
lucem emissos, nempe Theatrum 2 ingenij 1 humani : et Fatidica sacra :
quib. alij duos tres succeserunt, nempe Triga artium scholasticarum : et Gym-
nasium Eloquentiæ : cum et Infantia Imperij Romani, etc. præter quos
si qui sint alij, veteres aut novi, certè non novi : si tamen et alij fuerint ejusdem
Authoris, edoctus eos mihi monitus statim comparabo. Quod ad Te spectat, Vir
eruditissime, longè plura de Tuis habeo : et nuper ad Amicum scripsi
Amstelodami degentem, ut si quid illic tuum vænale prostaret, illud mihi
emeret, ac per viam idoneam quam indicavi mitteret, ut eos in Musæo
meo reponam, et cum alijs collocem viris eruditis ac literatis, quorum
Opera hîc habeo numero non exiguo, quiq. voluminum millia quindecim facilè
superat. De tuis dumtaxat Epistolis dubius hæreo, de quib. nimirum unicum
libellum habeo, apud Ianssonium typis mandatum 1639. Annon alios
edidisti usque ad aliquot Centurias ? de quibus puto me aliquid inaudivisse,
nec tamen quidquam hactenus vidi. Ignosce, Vir Cl. hominis Tibi ignoti importunæ
curiositati ; hoc ut à Te sperem facit humanitas tua, paterni Manes, et
nobis co[mmun]es illæ Musæ, quarum sacra diverso stylo colimus : ne v. quis sim
diutius ambigas, dicam paucos : vocor Guido Patin, patria sum Bell. et penè fere
Belga, ideóq. et fere tuus popularis : ab annis 40. Doctor Med. Paris.
nunc v. sexagenarius, et duorum filiorum Parens, qui sunt ambo Medici Parisienses.
Sum quoque Professor regius in Aula regia Cameracensi, ubi Medicinam doceo à
plurib. annis, magna Auditorum frequentia. Amicos multos habeo et agnosco,
in tota Germania, et in vestra Hollandia ; in quib. familiam ducunt eruditissimi
viri D.D. Vander Linden, Vorstius, Delboe Sylvius, Van Horne et Gronovius, et alij,
Leidæ : Ultrajecti, Christianus Utenbogardus : Amstelodami, Isaacius
Fontanus, antehac auditor meus, et alij. Multi quoq. viri magni, et verè classici Scriptores, Nomini
meo Libros suos inscripserunt, (licet nihil unquam tale promeruerim,) quales fue-
runt Caspar Hofmannus, Prof. Altorfinus : Io. Riolanus, Antecessor
meus : Thomas Bartolinus, Danus : Mart. Schoockius, Groningensis, |