À Johann Georg Volckamer, le 18 mai 1662, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 106 vo.

Clar. viro D. Io. Georgio Volcamero, Noribergam.

Suavissimæ tuæ heri acceptæ sic respondeo, sed paucis, Vir Cl. D. Rol-
finckij
responsum patienter expectabo : ut et libellos tuos, et Disputationes
à Te collectas : quas mittere poteris Lugdunum, ad Sponium nostrum : vel
rectà Lutetiam, ad D. Nic. Picques : cum quo agam de Cive tuo. Libellos
duos Petri Petiti, de spontaneo animalium motu, et de Lacrymis ad Te mittam :
ut et Henr. Citadini Paradoxum Orthodoxum ; et libenter accipiam Opus
illud cujus meministi, de cura magnetica : ego v. mittam Imagines viro-
rum Illustrium
. Mart. Schoockij literas expecto : cujus Opus de Fer-
mentatione
nondum exijt in lucem. Ægrè fero viri optimi D. Nicolaï obitum.
Doctissimos viros vestrates saluto, præsertim Dilherrum et Felvingerum :
hujus habeo tandem de ratione ditescendi librum : 8. brevem Commentationem
de Senatoribus, 8. cum Dissertationib. politicis, 8.
Quæcumque alia
scripsit, quæ multa esse puto, et qualia sæpe laudantur in ejus Dissertationib.
politicis
, utinam per Te habere possem : ut et Cl. Dilherrum, in Cupresso
funerea
 : pro quib. omne pretium facile refundam. Vale, vir optime, et
me ama. Parisijs, die Jovis, 18. Maij, 1662.

Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 18 mai 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1228&cln=s

(Consulté le 21/04/2024)

Licence Creative Commons