À Christiaen Utenbogard, le 10 juillet 1662
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 110 vo.

Cl. viro D. Christ Utenbogardo, Ultrajectum.

Postremas tuas accepi, Vir Cl. 22. Iunij datas, quæ me non mediocri
gaudio affererunt, per quas nimirum didici Te vivere et valere : Te Divæ
Mariæ Canonicum
factum esse ; (nesciebam talem apud vos esse consuetudinem :)
Teq. accepisse per Elsevirium, librorum fasciculum Tibi destinatum.
De Mercatorum avaritia non miror : ubique terrarum palmam obtinet :
habes accipe rationem ex Tullio, 2. Offic. quæi sic habet loquitur : Nihil ingenui habet officina.
Iuvenis Chirurgi vestratis, qui tuas mihi reddidit, rationem habeo.bo : invisam
illum apud herum illum chirurgum, apud quem moratur, eúmq. illi commendabo
de meliore nota : quod si ope vel opera mea indiget, officio meo non deero ;
erunt enim mihi semper carissima, quæcumque commendabis. Utinam placeat
fasciculum quem accepisti : et alia mittam si innueris. Quî se habet Amicus
noster D. Mart. Schoockius ? quid nobis superest sperandum de suo ejus libro, de
Fermentatione ?
Si Filium natu maximum velit in hanc Urbem mittere, ut
studeat et discat Gallicè loqui, eum tanquam Amici filium excipiam in his
ædibus meis, in quib. eum educabo per sex menses, et totam civitatem maximam atque
populosissimam lustrabit, absque ulla pensione : erit ille mihi gratus atque
gratuitus convictor : quam quidem conditionem rogo Te ut offeras proponasq.
eruditissimo Parenti, qui eum ad nos mittet quando voluerit. Nec erit quod illi
metuat à fame ; singulari Dei beneficio nobis singula suppetunt ad arcendam
famem necessaria, vinum in cella, triticum in horreo, et pecunia pro reliquis ad vitam

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 10 juillet 1662. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1235&cln=s

(Consulté le 27.10.2020)

Licence Creative Commons