À Sebastian Scheffer, le 16 août 1662, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 112 vo.

Cl. viro D. Ern. Scheffer, Med. Doctori, Francofurtum.

Ecce tuas accipio, Vir Cl. 20. Iulij scriptas, et filio Domini Ochs
traditas, cum nuptiali carmine. Utinam Tibi felix, lætum faustum et fortuna-
tum sit conjugium. Ante mensem ad te scripsi per D. Lotichium, vestra-
tem : an meam epistolam acceperis nescio. Nisi grave Tibi fuerit, convenias eum,
rogo, et ab eo meam repete : qui si ad me scribat per viam quam ei indicavi,
Tu quoque eandem sequere, et literas tuas mihi reddendas, cum suis ejus fasciculo include.
Tuum Legum Candidatum nondum vidi : neq. tuum Cognatum : utrumque
patienter expectabo. Ergo vidisti D. de Pentzenau, nobilem ac eruditum
virum : potuit Ille Tibi de me multa referre : quum videbis eum, saluta
quæso, ut et ejus filium, honestum ac bene moratum adolescentulum. Verùm,
dic sodes, quî valet et quid agat D. Io. Dan. Horstius, Med. Darmstadinus,
ipsius Horstij de Pentzenau summus amicus. Ultimas illas tuas literas quas D. Tornesio, Genevensi
Typographo commisisti, cum trib. fasciculis Vorburgij, nondum vidi, nec de illis
quidquam audivi : Si in illis tuis literis aliquid habeatur rebus tuis necessarium,
quod possim præstare in tuum commodum, certum habeas me neutiquam defutu-
rum. De libello Cl. Hofmanni recudendo, laudo tuum propositum : sed ad levandam
impensam Typographi, monete illum me post novissimæ istius editionis 50 Exemplaria
sumptib. meis accepturum, quorum summam Tibi tradendam curabo Francofurti.
Campegij librum de claris Medicinæ scriptoribus olim vidi apud Collegam

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 16 août 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1239&cln=s

(Consulté le 17/06/2024)

Licence Creative Commons