À Thomas Bartholin, le 14 septembre 1662
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 113 vo.

Cl. viro, D. Thomæ Bartholino, Archiatro Dano, Hafniam.

Epistolam Nnuper ad Te scripsi, Vir Cl., per D. Wormium, in quo potissimum gratias egi
pro tuo librorum fasciculo nuper accepto : pro quo iterum gratias ago, rogóq. ut
pro illis compensandis indices mihi quid requiras ex istis regionibus, quod satim
ad Te mittam libentissimè. Aretæus, cum nova Versione et Notis Petri Petiti,
currit sed lentè, sub prælo Cramosiano. Œconomia Hipp. Anutij Foesij,
novæ editionis, nuper Genevæ prodijt. Lugduni Celtarum fervet Cardanus
totus, xi. tomos habiturus, in folio. Ex Te quoque scire velim, an adhuc cogi-
tes et pergas in colligendis rariorib. quibusdam historijs Anatomicis et Observationibus
Medicis,
de quib. jam sex Centurias in lucem edidisti ; quod si de 7. et 8. cogites, rara
quædam Exempla Tibi subministrabo. Placuit D. Vormio, ut Medicinam facerem
populari vestro D. Flechem, acerrima dysenteria laboranti : pessime ante-
hac habuit ; et sincerè profiteor me vix unquam vidisse atrociorem affectum : dejectiones
erant cruentæ, virides, æruginosæ, ferrugineæ, subnigræ, atræ, dolores acutissimæ, tormina acerrima, vigiliæ
juges, cum febre et siti ; æstus ingens totius corporis cum dolorib. internis et profundis,
ad lumbos et pubem hypogastrium, ex quib. intelligebam inflammatoria dispositione
mesenterium ac ei vicinas partes detineri. Morbi natura sua difficilis atque perni-
ciosi, ferèq. pestilentis propter gravissimum fœtorem, adaugebat periculum ipsius
ægri manifesta virium imbecillitas, per quam aut saltem ejus prætextu, tanta
hæmophobia laborabat, ut nequidem de venæ sectione, tantopere requisito
præsidio, vix auderet quidquam audire. Vicerunt tamen necessitas et morbi vehementia
pervicaciam ægrotantis : tandem se passus est persuaderi : fuit illi secta vena multo-
ties, detractùsq. sanguis supra modum putris et valdè impurus, non ex meo dumta-
xat consilio, sed etiam ex duorum doctissimorum Collegarum consensu, nempe Ioann.
Pietrei et Pauli Courtois
. Postquam mitiparatiora mihi apparuerunt omnia, et mitificatæ
fuerunt dejectiones, minus cruentæ, minus dolorificæ, blandis medicamentis cœpit repurgari
ex cassiæ medulla, paucis folijs et rheo, quorum ope lumbricos multos etiam
dejecit : nunc hodie paulo melius habet, et revera longe major atque certior
affulget spes recuperandæ salutis quàm antea, quam utinam citò assequatur.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, le 14 septembre 1662. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1242&cln=s

(Consulté le 16.12.2019)

Licence Creative Commons