À Thomas Bartholin, le 12 octobre 1662
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 115 vo.

Cl. viro D. Thomæ Bartholino, Hafniam.

Vir Cl. hodie paucis Te volo. Popularis vester D. Flechem longè melius
habet : videtur nunc sibi planè restitutus, unum dumtaxat virium robur
in eodem requiritur, quod absque certo quodam tempore nequit consequi. Nunc
est sine febre, sine fluxu, sine torminibus ; hæmorrhoïdales quædam
reliquiæ tamen eum exercent : utitur quotidie mane jejuno ventriculo, lacte
cocto, cum vitello ovi, et pauco saccaro, cui assumpto superdormit, nec
prandet nisi post quinque horas : et bellè procedit : totam penè noctem dormit : denique,
tam bellè se habet, ut exacti morbi vix ulla appareant vestigia, præter
eam virium imbecillitatem quæ graviores morbos consequi solet. Spero me cis
paucos dies ei valedicturum, et soli diœtæ moderatæ eum commitendo, ab eo
recessurum. Habemus hîc Legatum vestrum, quem vidi pulchro comitatu
et pompa regia Parisios ingredientem. Dominos fratres tuos saluto. Vale,
Vir Cl. et me ama. Parisijs, 12. Oct. 1662. Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, le 12 octobre 1662. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1247&cln=s

(Consulté le 27.10.2020)

Licence Creative Commons