À Johann Georg Volckamer, le 26 octobre 1662
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 116 ro.

Cl. viro D. Io. Georgio Volcamero, Med. Doctoris, Noribergam.

Hodie potissimum scribo, Vir Cl. ut scias me vivere ac valere Tibi addictissimum,
et multis nominibus obstrictissimum. Heri mane accepi per D. Nic. Picques, tuum
illum fasciculum, eúmq. optimum, qui tamdiu et per tot menses hæsit in via.
In illo chartulam tuam deprehendi, per quam plura et meliora polliceris : et hoc
utinam contingat : interea v. Dij Tibi benefaciant ac servent. Duos illos libros
deprehendi etiam reperi, quod miseram ad Cl. virum D. Rolfinkium ; quos utinam beneficio meo
retinuisset, ac sibi habere voluisset. Impensarum à Te factarum pro fasciculo,
rationem habere paratus sum : eam mitte quum volueris. Hîc habeo librum magnum ^ optime compactum
Tibi mittendum, in quo multæ effigies habentur, Regum, Reginarum,
Principum nostrorum et uxorum, aliquot cardinalium, et multorum nobilium
virorum : sed nulli sunt ex genere eruditorum, quorum tamen aliquot effigies à me
colligentur, et ad Te mittentur : Librum iste ad Te mittam, per Sponium
nostrum, ut tutiùs Tibi reddatur. Cl. viros saluto, D.D. Felwingerum, Rol-
finkium, Conringium,
et alios si qui sint nobis faventes. Tu v. Vir Cl. inter
optimos præstantissime et beneficentissime, nos amare perge : vive, vale atq.
fave. Parisijs, die Iovis, 26. Oct. 1662. Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 26 octobre 1662. Note s

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1249&cln=s

(Consulté le 01.02.2023)

Licence Creative Commons