À Thomas Bartholin, le 29 novembre 1662, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 118 ro.

Cl. viro D. Thomæ Bartholino, Hafniam.

Duab. tuis reponsum debeo, Vir Cl. et nempe quam accepi per virum
nobilem, D. Trojelum : cum Indice librorum à Te missorum, et antehac accep-
torum, quo nomine plurimum me Tibi debere fateor : et postremæ tuæ, 18. Oct.
Hafniæ scriptæ : et utrique paucis respondebo. Quod inter Epistolas illas tuas quæ
nunc currunt sub prælo, aliquæ meis olim ad Te scriptæ legantur, vereor
ne minus ab eruditis probentur, utpote quæ olim prorsus extra spem editionis,
à me nihil tale cogitante, scriptæ sunt, stylo populari et admodum familiari,
verbis quotidianis, et illaborato sermone, quod in talib. Epistolis ad amicos, memini
olim à Iusto Lipsio fuisse commendatum. ^ [M]ihi semper apprime/ [p]lacuit illud veteris Scriptoris :/ [N]on congruè scribit/ [v]eritati, qui scribit/ ex tempore : serò perficitur/ quod fit seriò. Verùm in re facta quid aliter facerem aut
dicerem ? frontem perfricabo, et quidquid in hoc erit culpæ, in Te ipsum reijciam,
et nimirum tuum amorem accusabo. Euge igitur, et nos amare perge : rin-
gantur alij, plangant Zoili, ego factum laudabo, et à magno Thoma
Bartholino
laudari, amari et probari, in parte felicitatis meæ ducam, eúmque
mihi amicum habuisse semper gloriabor. Ad retaliandum, et aliquo modo
Tibi par pari reddendum, colligo Tibi fasciculum ex Opusculis et libellis Medicis hic ante-
hac editis, quem ad Te mittam per D. Wormium juniorem, quum in majorem
molem excreverit, et adauctior factus fuerit. Noster Petrus Petitus scribit de
Luce,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, le 29 novembre 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1254&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons