À Vopiscus Fortunatus Plempius, le 8 décembre 1662
Transcription

ms BIU Santé 2007, fo 121 ro.

Cl. viro D. Vopisco Fort. Plempio, Bruxellas.

Heri mane tuas accepi, Vir præst. datas 23. Octob. ab honeste erudito adolescente Insulensi,
Licenciato vestro, cum libello tuo de Affectib. capillorum et unguium : pro quo gratias
Tibi ago quàm possum maximas. Librum tuum perlegam quamprimum mihi licebit per otium :
interea Te monebo, Scotum illum Davissonum mihi olim hîc notum fuisse ante annos
24. qui relicta Lutetia, ne hîc misera fame periret, (erant enim ejus fraudes detectæ,)
abit in Poloniam, sub honorario titulo Regis Poloniæ Archiatri : quem quidem titulum
ementitum et emendicatum esse censeo, ut fictam suam nobilitatem, nequid dicam pejus,
specioso illo prætextu velaret : tunc enim redactus erat ad incitas ; et quum ex nullo
ligno posset Mercurium facere, neq. quidquam nummorum acciperet ex regijs stipendijs,
(quorum spem illi fecerat quidam aulicus nebulo pseudo-Chymista, qui per eam qua pollebat
in aula et apud Mazarinum tunc potentissimum, gratiam,) Galliam reliquit, et credito-
rib. suis decoxit : et ad externos aufugit, fugiens famem, quærens sibi nomen, famam et nummos,
quib. persuadere sperabat se maximum esse Chymicum : malo credere illum
fuisse valde cacochymicum : Sed quidquid egerit in Polonia, scias velim, illum
nihil unquam Latinè scripsisse, neq. scivisse, et in componendis suis libris
Chymicis, aliena manu usum fuisse, nempe cujusdam hominis mihi notissimi,
quem facile possum nominare. Quod si quæras à me, quibusnam artibus per tot annos vitam protraxerit
Parisijs tantus nebulo : dicam paucis, sed verè, quod etiam ille fassus est :
nobilibus Anglis, Scotis, Hollandis et Germanis, in quorum gratiam et amici-
tiam cautè sibi comparabat nomine patriæ et secretorum Chymicorum, luem veneream affingebat, et ad ficti morbi
curationem nummos extorquebat. Verùm apertæ fraudes et imminens fames,
hominem fugarunt in Poloniam, ne tantæ improbitatis pœnas lueret, nec aus[us]
est in patriam reverti, ne tanquam infelix prædo vel impurus decoctor
agnosceretur ab ijs ipsis popularib. suis quibus fraudem fecerat, et toties
tam miserè fumum vendidebat. Sed satis multa de pessimo nebulone, planè
indigno qui in nostris Epistolis memoretur. Petrus Petitus bene se habet,
quamvis sit raræ texturæ, et valetudinis penè vitreæ : natus enim est imbe-
et prorsus imbecillo corpusculo, cujus vires iam languidas atterunt nimiæ
vigiliæ, et labor improbus, quib. planè f[ere]ndis valde imparem eum agnoscunt
e[jus] amici. Totus est in Aretæo et in quodam Tractatu de luce, adversus
Is. Vossium. Lucretium Fabri [et op]erum Sam. Bocharti adhuc expecta-
mus : ut et [Ca]rdani opera omnia x.] tomis in folio, intra duos menses. Qui-
dam [è] nostris

Imprimer cette note
Citer cette note

x Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Vopiscus Fortunatus Plempius, le 8 décembre 1662. Note s

Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1257&cln=s

(Consulté le 16.09.2019)

Licence Creative Commons