À Johann Garmers, janvier 1663, note s.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 122 vo.

Cl. viro D. Io. Garmers, Medicæ Doctori, Hamburgum.

Tandem post multas inquisitiones et bene multas hebdomadas, tandem
inquam invenimus hominem vobis idoneum, i. Chirurgum bene moratum, eruditum,
in arte sua peritum, et qui Latinè loquitur. Ille est Magister factus in arte
Chirurgica, ante annos 12. me præsente, et in meo Decanatu : et ego primus,
ut moris est, subsignavi, propriáq. manu, tanquam Decanus Medicæ facultatis,
ejus eruditionem et ad magisterium Artis admissionem probavi. Tuum jam erit
meum istud testimonium ad Urbis vestræ Magnates, ad Magistratum vestrum,
aut ad Prætorem Urbanum defere, ut videant apud se an tali homine indigeant.
Vocatur apud nos Claudius Iacquemin, est patria Lutetianus, annorum 35.
Si tali homine vobis opus sit, scribe quæso quando volueris, quo pretio et quibus
stipendijs talem hominem velitis ad vos allicere. Nihil hîc habemus novi librorum,
ut neq. in tota re literaria ; totum Cardanum mense proximo expectamus, x.
tomis in folio : Nobis istud pollicentur Bibliopolæ Lugdunenses : Londinenses
v. proximo vere ad nos transmittent Diogenem Laertium, de vitis Philosophorum
Græco-Latinum, cum Commentarijs variorum, ut et Sam. Bochartum, de
Animantib. sacræ Scripturæ
. Nobilissimum virum D. Mollerum saluto.
Gazophylax olim noster Nic. Fouquet adhuc in regio carcere detinetur.
La Chambre de Iustice continuë de faire le procés aux Partisans : on dit
que s’ils ne sont tous pendus, au moins on leur coupera la bourse ; et qu’ils n’en
sortiront que par la porte dorée
. De rebus externis vix habeo quod Tibi renun-
tiem : [Die]spiter ille Capitolinus nondum redijt in gratiam cum Iove nostro
Gallico, [unde] fit ut multi proximo vere bellum augurentur in Italia. Quod
utinam non contingat nisi in Orbis Christiani commodum. Vale, et me am[a.]
Parisijs, […] Ianu. 1663.

Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Garmers, janvier 1663, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1260&cln=s

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons